Quantum redactiones paginae "Ducatus Brunsvici" differant

Content deleted Content added
Linea 39:
[[Fasciculus:Braunschweig Herzog Wilhelm zu BS-LG.jpg|thumb|left|Gulielmus dux Brunsvici]]
Postquam [[Friedericus Gulielmus (Dux Brunsvici)|Fridericus Gulielmus]] Dux in ultimis pugnis contra Napoleonem [[16 Iunii]] [[1815]] caesus est, filius eius [[Carolus II (Dux Brunsvici)|Carolus II]] decem annos natus Dux factus est. Primis annis [[Georgius IV (rex Britanniarum)|Georgius IV]] rex Britanniae in eius nomine regnavit, sed [[1822]] Carolus II ipse rexit. Quod constitutionem negabat, pecuniae sumptuosissimus erat, anno 1830 a subiectis suis expulsus est et ad usque mortem in exsilio vixit. Frater eius [[Gulielmus (Dux Brunsvici)|Gulielmus]] ei sucessit. Procurator erat Brunsvici post fugam fratris [[9 Septembris]] [[1830]] usque ad [[20 Aprilis]] [[1831]], quo die Dux Brunsvici factus est.
Carolus omni tempore se ducatum recepturum esse sperabat, sed anno [[1873]] in exsilio mortuus est. Gulielmus ipse numquam uxorem duxit et [[1884]] sine liberis legitimis mortem obiit. Quod [[Ernestus Augustus Hannoverae|Ernestus Augustus]], filius regis [[Regnum Hannoveranum|Hanoverae]] [[Georgius V (rex Hannoverae)|Georgii V]] a [[Borussia|Borussis]] [[1866]] depositi heres ducatus fuit, [[Otho de Bismarck]], praeses ministrorum Borussiae successionem non passus est. Itaque Brunsvicum post mortem Gulielmi a consilio regni administratus est. Non prius quam [[1913]] [[GuelphiGuelfi]] et [[Hohenzollern]] iurgium finiverunt, cum
[[Ernestus Augustus (Dux Brunsvici)|Ernestus Augustus]] filiam [[Gulielmus II (Imperator Germaniae)|Gulielmi II]] [[Victoria-Ludovica|Victoriam-Ludovicam]] in matrimonium duxit et novus dux factus est. Sed anno [[1918]] Brunsvici monarchia ut in aliis civitatibus Germaniae obolita est et [[Res Publica Brunsvicum]] condita est.