Quantum redactiones paginae "Atomus" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2+) (automaton addit: ba:Атом
→‎Historia: fill in a bit
Linea 8:
[[Isidorus Hispalensis]] docebat:
:Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec (tomnu), id est sectionem, recipiant; unde et (atomoi) dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per [[fenestra]]s radiis solis videntur. Ex his [[arbor]]es et [[herba]]s et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. . . . Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in [[geometria]] punctus.
 
[[Lucretius]] quoque de atomis dixit in carmine ''de Rerum Natura.''
 
[[Antonius Laurentius Lavoisier]], [[saeculum 18|saeculo 18]], ''[[elementum|elementa]]'' chemica definxit; secundum Lavoisier, elementum est materia quae per [[chemia]]e methodas non in alias materies solvatur. Quod non est elementum est [[compositum chemicum|compositum]]. Nunc scimus composita ex atomis plurium elementorum facta esse, elementa autem ex atomis tantum iisdem. Exempli gratia, [[aqua]], H<sub>2</sub>0, duo atomos [[hydrogenium|hydrogenii]] et unum atomum [[oxygenium|oxygenii]] habet; aqua non est elementum sed compositum.
 
Per [[saeculum 19]] homines chemiae et physicae periti de forma et actionibus atomorum cogitabant. Anno [[1869]] [[Demetrius Mendeleev]] [[systema periodicum]] primum edidit, ubi videntur magnitudines et formae atomorum omnium elementorum. Anno [[1913]] [[Nicolaus Bohr]] exemplar formae atomorum fecit persimile ei quo iam utimur: descripsit quomodo electrona ambitus circum nucleum faciant.
 
== Plus ==