Quantum redactiones paginae "Quasar" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Image:Gb1508 illustration.jpg|thumb||350px|Species pictoris quasaris GB1508]]
 
''' Quasar''' (quasaris, n.), nomen '[[En:portmanteau|portmanteau]]' compositum ex verbis Anglicis "QUASi-stellAR (radio source)," designat fontem in caelo qui undas potentes [[physica electromagnetica|electromagneticas]] propagat. Hi fontes, quorum 100,000 sunt noti, ab orbe terrarum maxime iam distant et ab eo celeriter discedunt. Propter lumen eorum clarissimum sed mutabile, hi fontes esse massae densissimae parvaeque creduntur quae rapide volvuntur. Primi fontes huius generis hominibus cognoti sensi sunt annis 1950 ab eis qui instrumentis ad undas electromagneticas sentiendas acutis vel [[telescopium|telescopiis]] utebantur. Illo tempore natura horum fontium ignota erat et nullum nomen eis designatum est. Anno 1962 fons undarum electromagneticarum qui [[3C 273]] nominatus est claram scientiam de motu atque lumine harum massarum praebuit. Anno 1964 nomen 'quasar' apparuit.