Content deleted Content added
Mattie (disputatio | conlationes)
Linea 32:
::: Salvus sis et gratias propter bona verba. Attamen priscorum consciens mallo Latinitatem meam illo in gradu relinquere atque saltem nunc dissentire vobiscum ;). Num uterque vestrum etiam loquitur? [[Usor:Artaynte|Artaynte]] ([[Disputatio Usoris:Artaynte|disputatio]]) 11:46, 14 Augusti 2012 (UTC) Praeterea consentisne mecum quod debeamus paginam novam facere ad invenienda vocabula nova et Latiniora. Sic omnes editores poterunt illic quaelibet de nominibus et verbis propriis deliberanda imponere. Haec affero pagina dudum quae dicitur ''bellum orbis terrarum secundum'' inventa quod plane alterum debuisset vocari...
:::: Etiam in Vicipaedia Francogallica de BMII recte appellando [http://fr.wikipedia.org/wiki/Discussion:Seconde_Guerre_mondiale#Seconde_et_non_deuxi.C3.A8me_guerre_mondiale_.3F controversia] fuit, utrum rectius ''deuxième'' ('secunda') an ''seconde'' ('altera') dicatur. Ipse quoque certam differentiam moralem agnosco inter ''bellum secundum'' ('post primum et ante tertium') et ''bellum alterum'' (post primum nec umquam postea'). Quaestio est, num bellandi finem facere possimus bello cuique nomen prohibitorium ponendo. Nescio, fortasse dubito. Itaque mihi plus placet videre, quo adiectivo auctores antiqui usi sint. [[Publius Annius Florus|Florus]] quidem in ''Epitoma'' sua (1.29) ''bellum Illyricum secundum'' (tertium non fuit) commemorat. ¶ Cum apud te versor, quin etiam respondere coner quaestioni quam mihi posuisti in mea pagina disputationis. De ''interrete'' controversiam vidi quidem, sed colloquendi saevitià irretiri nolo, quippe qui non videar severam pro-contra sententiam habere. Quisquis primum verbum ''interrete'' finxerit, fortasse debuit rem melius animo suo ponderare. At nunc suam videtur vivere vitam istud vocabulum. Timeo ut revocari possit. Pars conventionis socialis factum est. Proh, conventiones sociales non semper rationales sunt. De non curando ... Certe hanc rem curant qui tecum collocuti sunt. De renominandis paginis suadeo ut cum aliis loquaris. Ego administrator non sum. Si essem, perperam omnia agerem. :-) [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 23:52, 14 Augusti 2012 (UTC)
::::: Ita, quisquam paginas renominare potest, Artaynte -- sed non faciendum est nisi de re constet. Quod "bellum editoriale" de quo Andrew tibi loquebatur esset. [[Usor:Mattie|Mattie]] ([[Disputatio Usoris:Mattie|disputatio]]) 03:53, 15 Augusti 2012 (UTC)