Quantum redactiones paginae "Mulier" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 1000 paginarum
→‎Nomen et Symbolum: a bit more vocabulary
Linea 9:
 
Verbum ''mulier'' usitatum est [[Lingua Latina|latine]]; derivatio verbum autem non scitur. Fortasse non est verbum [[Linguae Indoeuropaeae|Indoeuropaeum]].<ref>Sihler, p. 309-310 (sect. 299.a), hanc speculationem proponit; vide etiam Ernout et Meillet s.v.</ref> Verbum ''femina'' minus saepe adhibitur apud auctores Latinos.<ref>Secundum [[Perseus (situs interretialis)|bibliotecam Perseum]], ''mulier'' fere bis tantum apparuit quantum ''femina.''</ref> Videtur esse participium Indoeuropaeum e verbo temporali ''<sup>*</sup>d<sup>h</sup>ēi'' "sugere"; hoc est, femina est ea quae sugitur, quae mammam infanti dat.<ref>Ernout et Meillet; Watkins ''Roots''</ref>
 
[[Litterae Latinae|Scriptores Romani]] aliis quoque verbis utuntur. Poetae, praecipue in [[poësis elegiaca|elegiis]], ''puellam'' nominant mulierem quam amant, quod rectius significat libera iuvenis. Exempli gratia, "An nova tristitiae causa puella tuae?" ([[Sextus Propertius|Propertius]], [[Elegiae (Propertius)|Elegia]] 1.18.10), aut
 
:Quos petiere duces animos in milite forti,
::Hos petit in socio bella puella viro. ([[Publius Ovidius Naso|Ovidius]], [[Amores (Ovidius)|Amores]] 1.9.5-6)
 
[[Coniugium|Coniunx]] feminina est ''uxor'' vel (rarius) ''marita,'' et mulier quae nondum nupsit est ''[[virgo]].''
 
== Organa genitalia mulieris ==
* [[Vulva]]