Quantum redactiones paginae "Iter transtemporale" differant

Content deleted Content added
Linea 20:
Iter transtemporale relativum cum nostra de mundo opinione congruit. Iter autem verum praeterita petens quaestiones rationi repugnantes ponit, nam si in clauso temporis laqueo movemur, futura nec non praeterita praesenti temporis puncto antecedunt. Fieri igitur potest, ut viator in locum unde profectus est ante profectionem reveniat, quod naturae rationabilitatem perturbare videtur difficilesque quaestiones theoreticas proponit. Nam si quis in praeterita sua reversus se ipsum infantem occidat, quomodo ipse senior exstitisse possit?
 
Nobilior hoc paradoxo et popularior est narratio paradoxa, in qua viator in sua praeterita reversus proavum suum occidit, quo facto fieri non potest, ut ipse natus fuisset et in praeterita sua reversus proavum suum occidisset. [[Inguarus Demetrii f. Novikov|Inguarus Novikov]] hoc [[paradoxum proavitum]] ab ineuntibus annis 1990 ratione [[mathematica]] inlustrare et solvere conatus est. Computavit enim simplicitatis causa transtemporales [[Biliardum (ludus)|biliardi]] pilarum motus. Puta biliardi pilam machina temporis vectam in suum praeteritum tempus revertisse. E machina egressa iuniorem tundere pilam potest, quae nondum suum iter transtemporale iniit. Animadvertit Novikov ita esse, ut pila iunior, si tundatur, machinam temporis contingere nequeat. Itaque conclusit si hoc accidat pilam numquamiuniorem eamnumquam tacturam esse machinam, qua senior ipsitas vehatur. Non minus sit natura vetitum proavum suum occidere. Denique Novikov [[Ratio constantiae Novikoviana|legem quandam naturae]], quae mundum ab huiusce modi irrationalibilitatibus defendat, coniectavit: eventum tale, quae mutationem historicam aut omnino paradoxum temporis efficiat, fieri non posse. Constat hanc opinabilem naturae legem, si re vera exsistat, quaestiones ad [[liberum arbitrium]] pertinentes provocare.
 
== De foramine vermis ==