Iter transtemporale
Iter transtemporale est hominum aliarumve rerum materialium retro porroque in tempore translatio. Itinera trans aut ultra naturale temporis flumen facta, praesertim in scientia ficticia perhibentur. Utrum huius modi translationes omnino fieri possint an non, inter physicos ambigitur. Si fieri possit, varia temporis paradoxa aliaeque quaestiones intellectu difficiles provenire videntur.
Peregrinatio transtemporalis velut privigna scientiae fuit (et etiam nunc est). Nullum enim naturae phaenomenon, ut itinere transtemporali explanetur, poscere videtur. Neque ulla theoria itinera transtemporalia praedicit, quamquam theoria relativitatis his certe locum dat; praeterea nemo adhuc demonstravit itinera trans tempora fieri non posse. At sola licentia non efficit, ut vera quaestio scientifica nascatur, praesertim si cum nostra de mundo opinione translaticia discrepare videtur. Verum tamen annis 1990 ineuntibus mutatio notabilis facta est. Qua mutatione quaedam res quae antea irrationabiles videbantur non iam tam alienae rationi sunt.
Tempus et relativitas
recensereTheoriae relativitatis generalis et specialis ambae itineribus transtemporalibus locum theoreticum duabus de causis dant. Relativitas specialis ab Alberto Einstein anno 1905 proposita spatium et tempus inter se coniunxit in unum: tempus nihil esse nisi quartam dimensionem ad spatiales dimensiones concinnatam. Theoria relativitatis generalis decem fere annis post proposita docet membranam spatiotemporalem massa quavis figurari. Quae massa hanc membranam spatiotemporalem, velut si locis clivosis cum vallibus fossisque consistat, extendit flectitque in laqueum, quo praeterita cum futuris coalescunt. Quisquis in hunc laqueum hodie descendit, per crastinum potest in hesternum regredi. Itaque iter transtemporale a physicis probatum consistere videtur in temporis et spatii flexione, qua temporis laqueus concluditur. Quae cum ita sint, machina temporis theoria relativitatis adprobata vehiculum non intellegitur sed potius via, qua sua quisque raeda vehi possit. Ut viae publicae, etiam temporis viae certo die perficientur, nec quisquam per eas ad praeteritum tempus meatur, nam quisquis in temporis laqueum descendit, totum iter secundo temporis flumine faciet. Itaque viator transtemporalis aequalibus suis iunior non manebit, sed in itinere suo certe poterit sibi ipsi iuniori occurrere.
Theoria relativitatis, qua noster rerum naturae intellectus hodiernus fundatus est, omnes res, quae hic accident, circumscribit, etiam transtemporalia itinera. Ferunt Albertum Einstein piguisse liberalitatis theoriae suae, cum Curtius Gödel paulo post probasset generalem relativitatis theoriam etiam universum rotans admittere, quod per se machina temporis sit. Sed constat non omnia quae theoriis Einsteinianis praedicta sunt empiricae huius mundi realitati respondere.
Iter verum et iter relativum
recensereTheoriae relativitatis ab Einstein propositae locum dant duorum generum itineribus transtemporalibus, quae sunt iter verum et iter relativum.
Iter relativum
recensereGenus relativum hoc fere modo simpliciter describi potest. Sint duae naviculae in flumine temporis a praeteritis ad futura vectae, quarum una itinere adcelerato alteram praeterit. Itaque futura capit ante alteram. Iter relativum physica bene examinata fundatum est. Dicit enim theoria relativitatis tempus eo tardius labi quo velocius res mota fertur respectu loci comparati. Huius dilationis temporis causa iter fieri potest in futura quae tardius moventur. Itaque viatori, si in futura proficisci velit, opus sit navigio spatiali quod celeritati lucis adpropinquet. Tellure relicta, tempus in siderali navigio et in ipsa Tellure impari passu labetur: quam ob rem astronauta paene lucis celeritate motus quadraginta fere annos, puta, lapsos esse sentiet, etsi in Tellure interea 60 000 annorum acta sint. Huius dilationis temporis causa astronauta in aliorum hominum futura remota redibit. Hoc est paradoxum geminorum.
Iter verum
recensereIter transtemporale relativum cum nostra de mundo opinione congruit. Iter autem verum praeterita petens quaestiones rationi repugnantes ponit, nam si in clauso temporis laqueo movemur, futura nec non praeterita praesenti temporis puncto antecedunt. Fieri igitur potest, ut viator in locum unde profectus est ante profectionem reveniat, quod naturae rationabilitatem perturbare videtur difficilesque quaestiones theoreticas proponit. Nam si quis in praeterita sua reversus se ipsum infantem occidat, quomodo ipse senior exstitisse possit?
Nobilior hoc paradoxo et popularior est narratio paradoxa, in qua viator in sua praeterita reversus proavum suum occidit, quo facto fieri non potest, ut ipse natus fuisset et in praeterita sua reversus proavum suum occidisset. Inguarus Novikov hoc paradoxum proavitum ab ineunte decennio 200 ratione mathematica inlustrare et solvere conatus est. Computavit enim simplicitatis causa transtemporales biliardi pilarum motus. Puta biliardi pilam machina temporis vectam in suum praeteritum tempus revertisse. E machina egressa iuniorem tundere pilam potest, quae nondum suum iter transtemporale iniit. Animadvertit Novikov ita esse, ut pila iunior, si tundatur, machinam temporis contingere nequeat. Itaque conclusit si hoc accidat pilam iuniorem numquam tacturam esse machinam, qua senior ipsitas vehatur. Non minus sit natura vetitum proavum suum occidere. Denique Novikov legem quandam naturae, quae mundum ab huiusce modi irrationalibilitatibus defendat, coniectavit: eventum tale, quae mutationem historicam aut omnino paradoxum temporis efficiat, fieri non posse. Constat hanc opinabilem naturae legem, si re vera exsistat, quaestiones ad liberum arbitrium pertinentes provocare.
De foramine vermis
recensereCarolus Sagan, astronomus et scientiae ficticiae scriptor Americanus, iam ineuntibus annis 1980 — antequam Novikov suas computaverat biliardi pilas — scientiae ficticiae mythistoriam Contact scribens amicum suum Kip Thorne, physicum theoreticum Americanum, rogaverat, ut expediret, quo modo Eleanor Arroway, prima persona mythistoriae, brevi pervenire posset ad Vegam quae 26 a.l.m. abest. Kip Thorne, re perspecta, foramen vermis sive pontem Einstein-Rosen coniectavit, temporis et spatii flexionem, quam theoria relativitatis praedicit duo plurave ostia habere uno cuniculo coniuncta. Paulo post inventum est a Thorne eiusque grege: si alterum ostium paene lucis celeritate moveatur, foramen vermis in machinam temporis mutari. Tempus enim celeritate retardatur, quae dilatio temporis, etiam postquam desierit motus, remanebit. Itaque tempus ostii moti in futuro immoti ostii tempore est. Ostiis propius admotis talis fit nexus, qui temporis machinae officio fungatur. Viator in foramen ingressus in futura, quantum discrimine temporis impositum sit, perveniet.
Foramen vermis viam efficit compendiariam, cuius ostia a se invicem possunt vel 26 a.l.m. abesse, licet ipse vermis longior non sit singulo chiliometro. At foramen vermis non abest a difficultate quadam theoretica: non enim permanet cuniculi foramen nisi stabilitum materia exotica, cuius natura intellectu caret.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Gott, J. Richard. 2002. Time Travel in Einstein's Universe. The Physical Possibilities of Travel through Time. Bostoniae: Mariner Books.
- Greene, Brian. 2004. The Fabric of Cosmos: Space, Time and the Texture of Reality. Novi Eboraci: A. A. Knopf.
- Hawking, Stephen. 1988. A Brief History of Time: From the Big Bang to Black Holes. Londinii: Bantam.
- Morris, Michael S., Kip S. Thorne, et Ulvi Yurtsever. 1988. Wormholes, time machines, and the weak energy condition. Physical Review Letters 61: 1446-1449.
- Novikov, Igor D. 2001. The River of Time. Translated by Vitaly Kisin. Cantabrigiae: Cambridge University Press
- Tähtinen, Leena. 2001. Kuolleiden kanssa kassajonossa. Tieteellistä aikamatkailua. ['Agminatim cum mortuis ante mensarium. De scientifico itinere transtemporali'.] Helsinki: WSOY.
- Vranas, Peter B. M. 2009. Can I kill my younger self? Time travel and the retro-suicide paradox. Pacific Philosophical Quarterly 90: 520-534.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad iter transtemporale spectant. |