Quantum redactiones paginae "Socrates" differant

Content deleted Content added
RedBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: io:Sokrates
de Apologia Socratis et "Die Fragmente der Vorsokratiker"
Linea 3:
'''Socrates''' ([[Lingua Graeca|Graece]]: ''[[:el:Σωκράτης|Σωκράτης]]''), [[philosophus]] [[Graecia|Graecus]], natus [[469 a.C.n.]] prope [[Athenae|Athenas]], filius sculptoris et obstetricis, mortuus [[399 a.C.n.]] Magister [[Plato]]nis, [[philosophus]] [[Graecia|Graecus]].
 
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis, philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se hoc unum scire, quod nihil scire. Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid esset [[veritas|verum]], quid [[iustitia|rectum]], quid [[pulchritudo|pulchrum]]. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."
 
== Socrates capitis condemnatus ==
 
Iudices iratos non puduit [[poena capitalis|capitis]] condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eamdem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberit cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondit patriae legibus esse parendum. Supremo vitae die discipulos flentes consolatus est, eorum animos erexit, praecepta sapientiae revocans, sed nullus temperare potuit a lacrimis, ne servus quidem publicus, cui venenum ei afferendum esset. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, cum crura et artus frigere sensit, conversus ad [[Crito]]nem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "[[Aesculapius|Aesculapio]] gallum; memento votum solvere." Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur [[Plato]] et [[Xenophon]], ambo operibus suis nobiles: prior fuit [[Aristoteles|Aristotelis]] magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.
 
== Vide etiam ==
*[[Apologia Socratis]]
*''[[Die Fragmente der Vorsokratiker]]''
 
== Nexus externus ==