Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

Content deleted Content added
m ~ (1000 paginae)
Linea 12:
Lingua Graeca ad [[Linguae Indoeuropaeae|familiam Indoeuropaeam]] pertinet. Num fuisset cognatio cum [[Lingua Macedonica antiqua]], pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui [[Lingua Macedonica antiqua|linguam Macedonicam]] [[Dialectos|dialectum]] Graecam fuisse censeant.
 
Linguae proximae fortasse sunt [[Lingua Armenica]] et [[Lingua Albanica]]; ambo coniecturae [[Via quantitativa|viis quantitativis]] fulciuntur.<ref>Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," ''Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007.'' In ''Data Analysis, Machine Learning and Applications,'' ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.</ref> [[Lingua Sanscrita]] et [[Lingua Avestana]] quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent ''augmentum'' verborum temporum praeteritorum; in omnibus [[consonans laruygnealislaryngealis|consonantes laryngeales]] in initio verbi (ante [[consonans|consonantem]]) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento ''-meno-'' faciunt.<ref>Fortson, p. 203, 462.</ref>
 
Lingua Neograeca pars est ''Sprachbund Balcanici,'' ut dicitur. ("[[Sprachbund]]" est verbum [[Lingua Theodisca|Theodiscum]] quod 'coniunctio linguarum' significat.) E [[Medium Aevum|Medio Aevo]], [[Lingua Neograeca|Graeca]], [[Lingua Albanica|Albanica]], [[Lingua Bulgarica|Bulgarica]], [[Lingua Serbica|Serbica]], [[Lingua Croatica|Croatica]], [[Lingua Bosnica|Bosnica]], [[Linguae Romanicae|Romanica]] linguae hodiernae inter se adfecerunt ut [[sonus]], [[syntaxis]], [[morphologia]] similiores fiant.<ref>Fortson, p. 448; Horrocks, p. 227-9.</ref>