Quantum redactiones paginae "Radiophonia" differant

Content deleted Content added
de unda radioelectrica
m 'Vide etiam' addebam et ille nexus duo.
Linea 1:
[[imago:Shortwave Radio.jpg|300px|thumb|Radiophonum undae brevis accepiendae potis.]]
 
'''Radiophonia''' est [[technologia]] qua licet nuntiationes, in primis [[homo|hominum]] voces, per undas radiophonicas transferre. Radiis electromagneticiis modo proprio mutandis, ceu amplitudine sive numero oscillationum, indicia portari possunt. Cum [[unda radioelectrica]] conductorium accesserunt, campis oscillantibus incitantur in conductorio fluentum alternum, quod observari potest atque converti in sonum sive notitias alias.
 
== Series Radiophonicae ==
 
=== Unda media (AM) ===
Series illa nomine unda media vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 535 usque ad 1705 chilohertziorum signa emittit. Haec frequentiarum series etiam AM consuetudine appellatur, quia technologia modulationis amplitudinis adhibetur ad emissiones mittendas et accipiendas. Nocte quam interdie emissiones intra undam mediam ulterius transgredi possunt, quod interdie per undam terrestrem sed nocte per caelestem currunt.
 
Quae modulatione amplitudinis utuntur, sunt, sensu stricto, gradualitates sive classes tres: unda minor, media, ac brevis.
 
=== Unda brevis (SW) ===
 
Series illa nomine unda brevis vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 3 usque ad 30 megahertziorum signa emittit. Quoniam quam superiores tam breviores undae electromagneticae fiunt, haec series fraquentiarum, quam unda media superior, sic vocatur nomine brevis.
Line 15 ⟶ 16:
Quoniam undae breves Iontosphaera resonantur, quo aggredi nequeant locus in orbe terrarum est nullus. Quae res emittendi nomine unda caelestis appellatur. Accipiendarum facultas per undam brevem emissionum in aeris statu mutationibusque persaepe consistit. Norma exstat, per exemplum, qua frequentiae die superiores nocteque inferiores quam 12 megahertziorum melius accipi soleant. Eius rei causa sic afferatur, ut interdie intra Ionosphaerae partem quandam atomi in electronia fragantur solis photoniis. Itaque frequentiae quam 12 megahertziorum inferiores longe transgredi non possunt.
 
=== Frequentiae Modulatio (FM) ===
Frequentiae Modulatio technologia est qua emissiones magna cum soni fidelitate transmittantur. Hoc modus emissionis hodie habetur gratiosus soni fidelitatis causa praesertim ad musicam emittendam.
 
== Genera Radiophonorum ==
[[Imago:Philco cathedral radio.jpg|left|thumb|Radiophonum Tubulare a PHILCO confectum anno 1931.]]
 
=== Radiophona Tubularia ===
Radiophona tubularia tubulis aeris vacuis conficiuntur. Hoc genus radiophoni tubulis utitur vitreis ut signa amplificentur atque audiantur. Pleraque radiophona prae anno 1960 hanc signorum amplificandorum causa applicabant technologiam. Signa cum amplificata sunt, ea transportantur ad echea, quae sonum eiciunt. Radiophonia primum tubularia modo undam mediam ac nonnumquam undam brevem habere consueverunt. Technologia frequentiae modulationis in vulgus adventa, tum hanc seriem radiophona incluserunt.
 
=== Radiophona transistorialia ===
 
[[Imago:Sony-walkman-srfs84s 0001.JPG|thumb|right|Radiophonum transistoriale quod SONY ad commercium introduxit anno 2001.]]
 
Anno [[1960]], [[Sony]], mercatoria domus, radiophona transistorialia venumdare coepit. Recentes hae fabricae technologiam transistrorum contribuerunt ad rationem radiophonorum fabricandorum. Ante [[transistrum]] inventum, confectores radiophonorum plerumque tubulis vitreis usi erant. Transistro ita adhibito, radiophona construi magnitudine minora ac duriora munitione quam prius possunt. Tum demum radiophona fiebant portabilia. Haec antea, cum portari posse referantur, tamen erant paene ampliora quam plerique portare volebant
 
{{commonscat|Radio|radiophoniam}}
 
== Vide etiam ==
* [[Radiophonia]]
* [[Radiophonicam stationem]]
 
[[Categoria:Radiophonia|!]]