Quantum redactiones paginae "Gaius Marcius L.f. Rutilus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==Cursus honorum==
Marcius anno [[357 a.C.n.]] primum consul creatus est. Tum [[Gnaeus Manlius L.f. Capitolinus Imperiosus]] collega Marcii fuit. Cum Hichic contra [[Privernum|Privernates]] certaret, Manlius bellum [[Falerii|Faliscorum]] suscepit, sed nihil contra hostes effecit. Sed exercitum in castris apud [[Sutrium]] tributim adduxit, ut legem de vicesima eorum, qui manumitterentur, constituerunt. Cum senatores legem propter vectigal maius aerarii probarent, [[tribunus plebis|tribuni plebis]] id maxime vitupararent: "Nihil enim non per milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum in populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno [[Gaius Licinius Stolo]] ''a [[Marcus Popillius M.f. Laenas|M. Popilio Laenate]] sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille [[iugerum]] agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset''<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VII 16</ref>.
 
Anno [[356 a.C.n.|356]] dictator electus est, [[Gaius Plautius P.f. Proculus|Gaium Plautium P.f. Proculum]] [[magister equitum|magistrum equitum]] fecit. Eorum duce militesque Romani impetum [[Etrusci|Etruscorum]] arcebant et eos vicerunt<ref>op.cit., VII 17</ref>.