Quantum redactiones paginae "Athanasius Kircherus" differant

m
Fontes nominis &c.
m (Fontes nominis &c.)
[[Fasciculus:Athanasius Kircher.jpg|thumb|200px|Athanasii Kircheri effigies anno 1655 incisa]]
'''Athanasius Kircherus,'''<ref>[http://digitalgallery.nypl.org/nypldigital/dgkeysearchdetail.cfm?trg=1&strucID=607844&imageID=1258066&total=6&num=0&word=Kircher%2C%20Athanasius%2C1602%2D1680&s=3&notword=&d=&c=&f=2&k=0&lWord=&lField=&sScope=&sLevel=&sLabel=&sort=&imgs=20&pos=2&e=w Effigies] apud digitalgallery.nypl.org (New York Public Library).</ref><ref>[http://books.google.com/books/about/Athanasii_Kircheri_Itinerarium_exstaticu.html?id=LuTRQwAACAAJ Liber] ''Athanasii Kircheri Itinerarium exstaticum quo mundi opificium . . . nova hypothesi exponitur ad veritatem, interlocutoribus Cosmiele et Theodidacto.'']</ref> vel '''Athanasius Kirherus,'''<ref>[http://astronomie-rara.ethbib.ethz.ch/cgj/content/pageview/1840886 Effigies] apud astronomie-rara.ethbib.ethz.ch.</ref> [[Iesuitae|S.I.]] (die [[2 Maii]] anno [[1602]] p. Ch. n. natus, mortuus est [[Roma]]e die [[28 Novembris]] anno [[1680]]) fuit [[sacerdos]] natione [[Germania|Germanus]] et vir multis disciplinis eruditissimus. Plurimis [[liber|libris]] de omni fere disciplinarum genere divulgatis, magna auctoritate inter viros doctos suae aetatis pollebat. Scripsit, inter alia argumenta, de [[lingua Aegyptia|lingua Aegyptiorum]], de cultu sinensium[[Sinae (regio)|Sinensium]], de [[geologia]], de [[medicina]], de [[mathematica|mathematicis]] disciplinis, et de arte [[musica]].
 
== Vita ==
Natus est Athanasius Kircher [[pater|patre]] Iohanne Kircher, qui [[Theologia]]m [[Moguntia]]e publice profitebatur.
 
Ab anno [[1614]] ad annum [[1618]] collegium Iesuitarum frequentavit, in quo studiis honestarum artium operam dedit. Factus est interea tiro sacrorum in eadem familia religiosa. Anno circiter 1618 [[Padiborna]]m, ad collegium Iesuiticum, migravit, ut alias disciplinas coleret. Ibi singulari laude ad studium philosophiae[[philosophia]]e, theologiae, naturalium quaestionum, et mathematices animum appulit. Cum eo tempore [[bellum|bella]] religionis causa in multis Germaniae partibus gererentur, cumque magnum periculum esset ne [[Protestantes|Protestantium]] copiae Padibornam caperent, anno [[1622]] [[Colonia Agrippina|Coloniam Agripinam]] fuit fugiendum.
 
Anno transacto, Kirchero commissum est munus Graecae linguae tradendae in seminario Iesuitarum. Qui cum repertis nonnullis in re physica et machinamentis quibusdam, quae excogitaverat, magnam celebritatem adeptus esset, a principe Moguntiae arcessitus est, ut in eius aula studiis operam daret. Ibi autem sacerdotium inivit et anno [[1628]] lauream coronam de Thelologia[[theologia]] impetravit.
 
Decennio post, arcessitus est a Summo Pontifice ut in [[Collegium Romanum|Collegio Romano]] linguas orientales, physicam[[physica]]m, et mathematicas[[mathematica]]s disciplinas traderet. Quo tempore instituit in ipsa sede Collegii Romani Museum Kircherianum, in qui plurimas res miras a se repertas, vel dono acceptas exhibuit, quae ob insolentiam totius orbis eruditos in admirationem rapuerunt.
 
== Opera ==
* 1679 ''Tariffa Kircheriana sive mensa Pathagorica expansa''
* 1680 ''Physiologia Kicheriana experimentalis''
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Nexus externus ==
90 948

recensiones