Quantum redactiones paginae "Eduardus Drouyn de Lhuys" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Eduardus Drouyn de Lhuys '''Eduardus''' (Francice: ''Édouard'') '''Drouyn de Lhuys''' (natus 19 Novembris 1805 Lutetiae, ...'
 
No edit summary
Linea 3:
 
== Cursus honorum ==
Drouyn de Lhuys [[Collegium Ludovici Magni]] frequentavit atque ab anno [[1825]] ibi scholam iurisprudentiae. Ab anno [[1830]] in legatione Francica apud aulam regiam [[Hispania]]e operam dedit, annis [[1833]] - [[1836]] [[Haga]]e operam dedit. Deinde legatus Franciae [[Matritum]] revertebat. Ab anno [[1840]] in administerio rerum exterarum Lutetiae operam dedit. Anno [[1842]] legatus ad cameram legatorum electus consilium ministtrorum [[Franciscus Guizot|Francisci Guizot]] acerrime vituperavit atque idcirco e magistratu dimissus est. Proximis annis reformationem constitutionis Regni Francici postulavit et ad [[Ludovicus Philippus|Ludovici Philippi]] regis casum nitebatur. [[Secunda Respublica (Francia)|Re publica]] anno [[1848]] proclamata Drouyn de Lhuys iterum legatus parlamenti et praeses eius consilii rerum exterarum electus est. Die [[20 Decembris]] 1848 [[Napoleo III (imperator Franciae)|Ludovicus Bonaparte]] praeses eum administrum rerum exterarum Franciae nominavit. Mense Iunio [[1849]] legatus Franciae [[Londinium|Londinii]] nominatus est et breviter diebus [[10 Ianuarii|10]] - [[24 Ianuarii]] [[18501851]] iterum administer rerum extarum fuit. Deinde Bonaparte adiuvit, cum die [[2 Decembris]] [[1851]] rerum potitus est. Drouyn de Lhuys sub [[Secundum Imperium Francicum|Secundo Imperio Francico]] senator factus est et [[28 Iulii]] [[1852]] tertio administer exterarum rerum faciebatur. Anno [[1855]], postquam [[Consultatio Vindobonae (1855)|Consultatio Vindobonae]] de [[Bellum Crimaeanum|Bello Crimaeano]] finiendo sine eventu finita est, a magistratu administri se recessit. Anno [[1856]] et senatoris honorem deposuit, postquam Napoleo senatum inertiae accusavit. Die [[15 Octobris]] [[1862]] - [[1 Septembris]] [[1866]] quarto tempore administer rerum exterarum erat. Anno [[1863]] iterum senator factus est. Imperio Francico abolito unum annum in exilio in insula vixit et deinde in Franciam revertebat, de vita publica autem se recessit.
 
== Nexus externi ==