Quantum redactiones paginae "Factio operaria socialistarum nationalium Germanica" differant

Content deleted Content added
Linea 25:
===25 postulationes factionis===
 
3. postulatio: Postulamus terras et agros (colonias) ad populum alendum et ad collocandos illos populares qui in Germania supersunt.
 
4. postulatio: Civis esse non potest nisi sodalis popularis. Sodalis popularis esse non potest nisi qui est sanguinis Germanicae nulla ratione habita confessionis religiosae. Nullus Iudaeus ergo potest esse sodalis popularis.
 
5. Qui non est civis vivere non debet in Germania nisi ut hospes ex lege aliena.
 
6. Ius regnum et rei publicae leges determinandi nemini liceat nisi civi. Ergo postulamus neminem nisi civem quocumque publico munere sive regni sive regionis sive municipii fungi debere. Pugnamus in venale [[parlamentum]] factionesque et adsectatores qui suae partis studiosi munera decernunt obliti vel ingenii vel facultatis petentium.
 
7. Postulamus ut administratio publica obligetur ut curetur ut in primis cives et lucrum facere et vivere possent. Si populus omnis ali non potest illi qui ad alienas nationes pertinent (qui non sunt cives) ex regno iubendi sunt.