Quantum redactiones paginae "Henricus I (rex Francorum orientalium)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
==Familia==
Pater eius dux Saxoniae [[Otto Illustris]] fuit, mater Hedvigis. Ipse bis uxorem duxit. Primo anno [[906]] Hatheburgam Saxoniae duxit, e qua filium Thankmarium habuit. Cum Hatheburga anno [[909]] divortium fecit, ut eodem anno Mathildam duceret, quarum inter maiores et [[WidukindusVidukindus]] dux Saxonum erat. Cum Mathilda quinque liberos habuit: [[Otto I (imperator)|Ottonem]] (natum [[912]]) postea imperaturum, [[Henricus (dux Bavariae)|Henricum]] ducem olim [[Bavaria]]e, [[Hedvigis (Sueviae)|Hedvigem]], quae postea [[Hugo Magnus|Hugoni Magno]] duci Franciae nupsit, [[Brun (archiepiscopus Coloniae)|Brun]] [[Archidioecesis Coloniensis|archiepiscopum Coloniae]] atque [[Gerberga (Francia)|Gerbergam]], quae uxor erat primo [[Giselbertus Lotharingiae|Giselberti Lotharingiae]], deinde autem [[Ludovicus IV (rex Franciae)|Ludovici IV]] regis Franciae<ref>[[Vidukindus Corbeius]], Res gestae Saxonicae I 30-31</ref>.
 
==Notae==