Quantum redactiones paginae "Gnaeus Pompeius Magnus" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: fy:Pompejus
No edit summary
Linea 11:
 
== Vita ==
 
Gnaeus Pompeius Magnus stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Gnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res iuveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districto ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit.
 
Line 29 ⟶ 28:
 
Pompeius deinde Tigranem [[Armenia]]e regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus iam senex.
 
A [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] apud [[Pharsalus|Pharsalum]] victus in [[Aegyptus|Aeqyptum]] fugit atque apud [[Pelsuium]] appulsus necatus est. Inter interfectores eius et [[Lucius Septimius]] fuit.
 
== Fontes ==