Quantum redactiones paginae "Theodorus Oberländer" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 5:
 
==Cursus honorum==
Anno [[1923]] particeps coniurationis [[Adolphus Hitler|Adolphi Hitler]] Monachii fuit. Anno [[1921]] sodalis [[SA]] (Theod.: ''Sturmabteilung'') seu "divisionis oppugnatoriae" factus est et anno [[1933]] etiam sodalis NSDAP. Post [[Bellum Orbis Terrarum II|bellum]] Oberländer anno [[1950]] ad Foedus Fugatorum et Iure Depositorum accessit et ab eodem anno ad usque 1953 legatus senatus terrae Bavariae et ab anno [[1951]] secretarius statalis fugatorum in hac terra fuit. Anno [[1953]] primo legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electus est. [[20 Octobris]] 1953 [[Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli]] in consilio ministrorum [[Conradus Adenauer|Conradi Adenauer]] ([[CDU]]) nominatus est. Anno [[1954]] praeses suae factionis electus tamen anno [[1955]] factionem reliquit et anno [[1956]] sodalis CDU factus est. Anno [[1957]] iterum in Dietam Foederalem electus est et Administer misit. Sed in orientali parte Germaniae, in [[Res publica Democratica Germanica|RDG]], propter eius facta inter bellum iudicium coeptum est et Oberländer in absentia damnatus est. [[4 Maii]] [[1960]] Oberländer, quamquam crimina oblata negabat, a magistratu suo se recessit. Anno [[1961]] candidatus Dietae Foederalis non electus est, sed [[9 Maii]] [[1963]] legatuspro [[Elisabetha Vietje]] legata defuncta suffectus est et ad electionem anni [[1965]] mansit.
 
==Nexus externi==