Quantum redactiones paginae "Pseudolus (Plautus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''''Pseudolus''''' comoedia est quam [[Plautus]] iam senex saeculo [[Saeculum 2 a.C.n.|II ineunte]] scripsit. Scimus enim ex fragmento didascaliae in [[Palimpsestus|palimpsesto]] [[Bibliotheca Ambrosiana|Ambrosiano]] servato<ref>Ita ab eruditis lectum : "M. IUNIO M. FIL. PR(aetore) URB(ano) AC(ta) ME(galesiisgalesibus)</ref> anno [[191 a.C.n.]] hanc fabulam [[ludi Megalenses|ludis Megalensibus]] actam esse in honorem Magnae Matris [[Cybele|Cybelae]], cuius templum in [[Palatinus mons|Palatio]] hoc ipso anno dedicatum est<ref>Titus Livius XXXVI,36,3.</ref>. Atque si [[Cicero|Ciceroni]] credimus<ref>Cato Maior, de Senectute XIV,50.</ref>, [[Plautus]] hanc suam fabulam in primis diligebat. Archetypus Graecus ignotus est.
 
Maxima varietate metrorum gaudet haec fabula : nam philologus quidam aestimavit ex 1355 versibus circiter 800 cantatos vel saltem modulatos fuisse.