Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Maximus Corvus" differant

Summarium vacuum
{{vicificanda}}
[[Fasciculus:Triumph of Marcus Valerius Corvinus.PNG|thumb|300px|Valerius Corvinus triumphat]]
'''Marcus Valerius Maximus Corvus''' (natus circa annum [[371 a.C.n.|371]], mortuus circa annum [[271 a.C.n.]]) senator Romanus ac vir publicus erat.

==VitaCursus honorum==
Valerius anno [[348 a.C.n.]] primum consul electus est. Eius collega [[Marcus Popillius M.f. Laenas]] erat. Domi forique tum pax fuit. Sed Roma eo anno pestilentia vexata est. Cum [[Karthago|Karthaginiensibus]] foedus factum est<ref>op.cit., VII 26,12 - 27,2</ref>.
Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, [[Gallus]] quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat '''Valerius''' tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.

Anno [[346 a.C.n.|346]] iterum consul electus est, una cum [[Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus|Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo]]. Valerius [[Volsci|Volscos]] Romam petentes vicit, eius oppidum [[Satricum]] cremavit, ex eis triumphavit<ref>op.cit., VII 27,5-8</ref>.
Valerius Corvinus annos tres et viginti natus [[consul]] creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!

Anno [[343 a.C.n.|343]] consul III fuit, una cum [[Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina|Aulo Cornelio P.f. Cosso Arvina]]. Hic annus initium bellum [[Samnium|Samnitum]] fuit<ref>op.cit., VII 28,9-29</ref>, cum [[Capua]] urbs [[Campania]]e a Samnitibus oppressa Romanos auxilio vocavisset. Arvinam ab hoste petito [[Publius Decius Q.f. Mus]] servabat. Tum Samnites vicit et ex eis triumphavit<ref>loc. cit., cap. 32-38</ref>. Valerius eodem anno consulatum iam tenens dictator factus est, [[Samnium|Samnites]] vicit, ex eis triumphum egit atque anno posteriore milites Romanos in [[Campania]] in disciplinam reduxit [[lex Valeria martialis|legem Valeriam martialem]] rogans<ref>op.cit., VII 38-39</ref>.

Anno [[335 a.C.n.|335]] consulum quartum erat, eo anno cum [[Marcus Atilius Regulus Calenus|Marco Atilio Regulo Caleno]]. Hoc anno Valerius contra [[Ausoni|Ausonos]] certavit, qui oppidum [[Cales|Calem]] incolabant. Oppidum expugnavit et hostes vicit atque iterum triumphavit.<ref>op.cit., VIII 16,5-12</ref>. Annis [[332 a.C.n.|332]] et [[330 a.C.n.|330]] [[interrex]] erat<ref>op.cit., VIII 17,5</ref>.

Anno [[271 a.C.n.|271]] centesimum annum agens mortuus est. [[Marcus Tullius Cicero]] de Corvo dixit: ''M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas''<ref>Marcus Tullius Cicero, Cato maior de senectute, 17</ref>.

==Vita secundum librum [[De viris illustribus urbis Romae]]==
''Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, [[Gallus]] quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat '''Valerius''' tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.

Valerius Corvinus annos tres et viginti natus [[consul]] creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!''

== Fontes ==
{{Viri Illustres}}

==Nexus externi==
*[http://www.imperiumromanum.com/personen/politiker/marcusvaleriuscorvus_01.htm Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca scripta)]

==Notae==

<references />

{{Index consulum rei publicae|
praedecessores=[[Lucius Furius M.f. Camillus]] et [[Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis]]|
annus= 348 a.C.n.
cum
[[Marcus Popillius M.f. Laenas|Marco Popillio M.f. Laenate]] IV|
successores=[[Gaius Plautius Venox Hypsaeo|Gaius Plautius Vennox (aut Venno) Hypsaeo]] et [[Titus Manlius Torquatus|Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus]]}}
{{Index consulum rei publicae|
praedecessores=[[Gaius Plautius Venox Hypsaeo|Gaius Plautius Vennox (aut Venno) Hypsaeo]] et [[Titus Manlius Torquatus|Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus]]|
annus= 346 a.C.n.
cum
[[Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus|Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo]] II|
successores=[[Marcus Fabius Dorsuo]] et [[Servius Sulpicius Camerinus Rufus]]}}
{{Index consulum rei publicae|
praedecessores=[[Gaius Marcius L.f. Rutilus]] III et [[Titus Manlius Torquatus|Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus]] II|
annus= 343 a.C.n.
cum
[[Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina|Aulo Cornelio P.f. Cosso Arvina]]|
successores=[[Quintus Servilius Q.f. Ahala]] III et [[Gaius Marcius L.f. Rutilus]] IV}}
{{Index consulum rei publicae|
praedecessores=[[Lucius Papirius L.f. Crassus]] et [[Kaeso Duillius|Kaeso (Gaius) Duillius]]|
annus= 335 a.C.n.
cum
[[Marcus Atilius Regulus Calenus|Marco Atilio Regulo Caleno]]|
successores=[[Spurius Postumius Albinus]] (Caudinus) et [[Tiberius Veturius Calvinus]]}}

{{DEFAULTSORT:Valerius Maximus Corvus, Marcus}}
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Senatores]]
[[Categoria:Gens Valeria|Maximus Corvus, Marcus]]
[[Categoria:NatiDictatores saeculo 4 a.C.n.Romani]]
[[Categoria:MortuiNati saeculo 3371 a.C.n.]]
[[Categoria:ConsulesMortui 271 a.C.n.]]

[[bg:Марк Валерий Корв]]
64 224

recensiones