Quantum redactiones paginae "Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens ''''Quintus Servilius Q.f. Fidenas''' (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus quarti saeculi a.C.n. fuit. ==Cursus honorum== Servilius anno [[382 a.C....')
 
 
==Cursus honorum==
Servilius anno [[382 a.C.n.|382]] primo [[tribunus militum consulari potestate]] creatus est. Ceteri tribuni [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)|Lucius Papirius Mugillanus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)|Quintus Servilius Q.f. Fidenas]], [[Gaius Sulpicius Camerinus]] erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra [[Velitrae|Velitras]] milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VI 22</ref>.
 
Anno [[378 a.C.n.]] tribunus II fuit, una cum [[Spurius Furius]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Publius Cloelius Siculus]], [[Marcus Horatius]] atque [[Marcus Geganius Macerinus]]. Qui bellum contra [[Antium]] et [[Volsci|Volscos]] duxerunt<ref>op.cit., VI 32</ref>.
64 224

recensiones