Quantum redactiones paginae "Blasius Pascalis" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
 
Ducebat Pascalis religionem Christianam solam condicionem humanam illustrare posse: namque cum primum [[Adam]] et [[Eva]] peccaverunt miseriam toti humano generi intulerunt, atque ab illo tempore vixerunt homines perenne quaerentes beatitudinem quam ab [[Eden]] repulsi perdiderunt. Nam nihil tam animose quam quod iam tentum evanescit desideramus. Homo est miser, cum maiora quam se gnoscere aut accipere nequeat, sed itidem magnus, quando suae conscius miseriae: enim animalia suam nesciunt. Peccato primo effecto, homines ad invidiam, fraudem cupiditatemque versi sunt. Quam ob rem ethica non lex optima ad bene vivendum, sed tantum exitum diutinae consuetudinis est; idem ac [[ius]] nascitur a vi, et leges moresque antiqui aegre mutantur non quia valentiores quam novi ducuntur, sed quia antiquo ex tempore iam exstant.
 
==De mathematica==
Blasius Pascalis in libello cuius titulus est „Traité du triangle arithmétique“ triangulum arithmeticum tractavit, quare [[Abraham de Moivre]] id [[triangulum arithmeticum Pascalianum]] nominavit.
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/>
</div>
 
== Nexus externus ==
{{vicifons|Auteur:Blaise Pascal}}