Quantum redactiones paginae "Lucius Valerius L.f. Poplicola" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
Anno [[394 a.C.n.]] Valerius primo [[tribunus militum consulari potestate]] erat, collegae eius [[Marcus Furius Camillus]], [[Lucius Furius L.f. Medullinus]], [[Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus]], [[Spurius Postumius Albinus Regillensis]], [[Publius Cornelius Scipio (tribunus militum anno 395 a.C.n.)|Publius Cornelius Scipio]] erant. Eo anno Romani bellum [[Falisci|Faliscorum]] continuabant<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, V 26-27</ref>.
 
Anno [[389 a.C.n.|389]] tribunus militum II fuit et cum eo [[Lucius Verginius Tricostus (tribunus militum 389 a.C.n.)|Lucius Verginius Tricostus]], [[Publius Cornelius]], [[Aulus Manlius T.f. Capitolinus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]] II, [[Lucius Postumius Albinus Regillensis]]. Eo anno ob bella multa [[Marcus Furius Camillus]] dictator nominatus est. Nam et [[Volsci]] Romam agressi sunt et [[Hernici]] atque Latini defecerunt. Camillus Volscos vicit et triumphans in urbem rediit<ref>op.cit., VI 1-4,6</ref>. Anno [[390 a.C.n.|390]] fortasse [[magister equitum]] dictatoris [[Marcus Furius Camillus|Marci Furii Camilli]] erat.
 
Anno [[387 a.C.n.|387]] tertium tribunus militum et cum eo [[Lucius Papirius Cursor (tribunus militum anno 387 a.C.n.)|Lucius Papirius Cursor]], [[Gnaeus Sergius Fidenas Coxo]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]] tribuni erant. Eo anno hoc templum [[Mars|Martis]] dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea [[tribus]] quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis<ref>op.cit., VI 5,6-8</ref>
Linea 10:
Anno [[383 a.C.n.|383]] tribunus militum IV fuit et cum Valerio [[Aulus Manlius T.f. Capitolinus]], [[Servius Sulpicius Rufus (tribunus militum 388 a.C.n.)|Servius Sulpicius Rufus]] III, [[Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]]. Tum coloniae [[Velitrae]] et [[Cerceii]] atque etiam [[Lanuvium]] defectionem fecerunt<ref>op.cit. VI 21</ref>.
 
Anno [[380 a.C.n.|380]] denique quintum tribuni magistratum administravit. Collegae eius anni [[Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Gaius Sulpicius M.f. Peticus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Gnaeus Sergius Fidenas Coxo]], [[Tiberius Papirius Crassus]] atque [[Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)|Lucius Papirius Mugillanus]] erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, [[Titus Quinctius T.F. Cincinnatus Capitolinus]] dictator nominatus est<ref>op.cit. VI 27-30</ref>.
 
==Nexus externi==