Quantum redactiones paginae "Lucius Papirius L.f. Mugillanus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Lucius Papirius L.f. Mugillanus''' (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit. ==Fam...'
 
Linea 6:
==Cursus honorum==
Lucius Papirius anno [[427 a.C.n.]] ipse una cum [[Gaius Servilius Structus Ahala (consul 427 a.C.n.)|Gaio Servilio Structo Ahala]] consul Romanus creatus est. De hoc anno [[Titus Livius]]<ref>Ab urbe condita, IV 30, 12-16</ref> nobis rettulit: "''quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum [[Veii|Veientibus]] nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. Peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.''"
Anno [[422 a.C.n.|422]] Papirius [[tribunus militum consulari potestate]] fuit. Hoc anno consul anni superioris [[Gaius Sempronius Atratinus]] a [[tribunus plebis|tribuno plebis]] Lucio Hortensio propter cladem acceptam accusavit<ref>op.cit. IV 42,2-9</ref>. Anno [[420 a.C.n.]] [[interrex]] electus est.
 
==Notae==