Quantum redactiones paginae "Amphitruo (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
[[Iuppiter]] [[Alcmene|Alcumena]]m, uxorem [[Amphitruo|Amphitruonis]], ducis [[Thebae (Graecia)|Thebani]] victoris, amat. Se simili marito facto, ille deus cum Mercurio, qui se et ipse similem servo [[Sosia]]e reddidit, apud Alcmenam considit. Cum verus [[Sosia]], qui nuntium victoriae affert, tandem domum domini sui intrare parat, [[Mercurius]] eum comprehendit et, quanquam improbe ejus vultum et nomen furatus est, miserum servum verberat quod clamare pergit se verum Sosiam esse. Cum ipse Amphitruo a bello redit, quattuor personae, id est Iuppiter, Mercurius, Sosia, Amphitruo simul adsunt in scaena atque confusio e similitudinibus orta magnam vim comicam gignit, donec dii qui vere sint divulgant.
==An prima tragicomoedia fuerit ?==
Primum in historia litterarum vocabulum [[tragicomoedia]] in prologo huius fabulae occurrit : nam postquam [[Mercurius]] tragoediam nuntiavit, frontem contrahentem populum sese videre simulat ac mutaturum sic promisit :
:"''Faciam ut commixta sit tragicomoedia''" (versus 59).
Etenim mos non erat heroes ac deos in comoediam inducere : nam facile derideri non possunt. Quapropter octavo decimo saeculo [[Beaumarchais]] scripsit <ref>''Lettre sur la critique du Barbier de Séville''</ref> omne theatrum ad suam aetatem semper constitisse in civibus ridiculis (=[[comoedia]]) et regibus miserandis (=[[tragoedia]]). Quam sententiam iam exprimebat Mercurius his verbis :