Quantum redactiones paginae "Harpyiae" differant

Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.5.2) (bot mutat: id:Harpi; mutationes minores
Linea 4:
== De genealogia ac sede. ==
 
Filiae Thaumantis et [[Oceanides|Oceanidae]] Electrae vulgo dicebantur, non tamen ab omnibus. [[Valerius Flaccus]] earum patrem vult esse [[Typhon]]em ; qui precibus natarum commotus eis succurrit, tum cum [[Calais et Zetes|Boreadae]] eas occisuri erant. Sorores erant [[Iris (mythologia)|Iridis]], deorum nuntiae. Postquam e domo Phinei ex [[Thracia]] expulsae sunt, Strophadas insulas incoluisse in [[Mare Ionium|mari Ionio]] a poetis Latinis dicuntur. Contra apud [[Apollonius Rhodius|Apollonium Rhodium]] in insula [[Creta]] antro se condunt.
 
== De Aspectu ==
Linea 11:
Aspectus earum monstrosa erat, sive feminae alatae, sive aves vultu virgineo et unguibus rapacibus praediti. Foediores postea fiunt, rugosae et vetulae cum vultu gallinaceo et corpore partim humano. Praeterea fluxu ventris perpetuo ubique taetrum et pertinacem odorem effundebant. Apud [[Latini|Latinos]] paulatim cum [[Furiae|Furiis]] confusae sunt. Ita a [[Vergilius|Vergilio]] poeta describuntur :
:''tristius haud illis monstrum, nec saeuior ulla''
:''pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.''
:''uirginei uolucrum uultus, foedissima uentris''
:''proluuies uncaeque manus et pallida semper''
Linea 27:
In carminibus Homericis filias Pandarei, post mortem parentum a deabus [[Athena]], [[Aphrodite]], [[Hera]] et [[Artemis|Artemide]] nutritas, Harpyiae rapiunt atque [[Erinyes|Erinybus]] tradunt<ref>Qui locus tamen plerisque interpolatus videtur.</ref>. Alioqui nihil aliud agunt nisi immaturos iuvenes morti dare.
 
In [[Argonautae|Argonautarum]] fabula iussu deorum poenas exigunt a [[Phineus|Phineo]] vate, dum cibum et potum vel ex ipso ore eripiunt vel proluvie ventris polluunt. Tandem postquam [[Phineus]] [[Iason]]i pollicitus est sese futuros eventus ei praedicturum, filii [[Boreas|Boreae]], [[Calais et Zetes]] eas fugaverunt atque usque ad insulas Strophadas stricto gladio persecuti sunt ubi monitu sive [[Iris|Iridis]] sororis sive [[Typhon]]is patris a nece earum absistunt : utiles enim esse deis Harpyas nec necari debere probant. Polliceri praeterea Phineum sese non iam vexaturas.
 
In [[Aeneis|Aeneide]] cum [[Anchises]], [[Aeneas]] profugique [[Troia]]ni ad insulas Strophadas appulerunt, cenare in litore voluerunt. Tum Harpyiae idem eis fecerunt quod et Phineo [[Vates|vati]] fecerant. Quas ferro pellere conatos Troianos harpyia Celaeno irrisit atque eis cecinit mensas fame edere coactos fore antequam novam urbem conderent. Quod infaustum omen primo animos terruit, sed postea in eventum felicem sese vertit.
Linea 33:
== De interpretatione. ==
[[Fasciculus:Calaïs et Zétès délivrent Phinée des Harpies.jpg|thumb|right|300px|Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses Ovidianas]] illustrandas.]]
Ex singularum nominibus et carminibus [[Homerus|Homericis]] colligentes multi eruditi putant Harpyias antiquitus daemones procellarum fuisse et tempestatum, quae nautas rapiebant ac sine sepultura relinquebant. Artissime cum ventis coniunctae sunt : in fabulis cum [[Zephyrus|Zephyro]] vel [[Boreas|Borea]] et filiis inveniuntur. Quia vero antiquis nomen ''Harpyiae'' e verbo graeco ''harpazeïn'' (rapere) ductum videbatur, mox "raptrices" omnino fuerunt et alias calamitates attulerunt, velut famem. Nonnulli etiam volunt Harpyias imaginem mythicam [[Locusta|locustarum]] fuisse quae ventis advectae omnia vorant in agro, donec aliis ventis auferantur.
 
== Fontes. ==
* [[Apollodori bibliotheca]] I,9,21.
* [[Apollonius Rhodius]], libro secundo ''Argonauticon''
* [[Hyginus mythographus|Hyginus]], ''Fabulae'' 14(18), 19. Necnon Praefatio 35.
* [[Hesiodus]] [[Theogonia]] 265-269.
* [[Homerus]], libro primo [[Ilias|Iliadis]] 241, quarto decimo 367-371, sedecimo 146-151.
** libro vicesimo [[Odyssea]]e, 66-78.
* [[Ovidius]] libro septimo [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] versus 1-4.
Linea 68:
[[he:הרפיה (מיתולוגיה)]]
[[hr:Harpija]]
[[id:HarpyHarpi]]
[[io:Harpio]]
[[it:Arpia]]