Quantum redactiones paginae "Sabina Bergmann-Pohl" differant

 
== Cursus honorum ==
Ab anno [[1981]] sodalis CDU erat. Post eversionem rerum in RDG Bergmann-Pohl Martio [[1990]] legatus [[Camera Popularis (RDG)|Camerae Popularis RDG]] libere electae creatus est. Die [[9 Aprilis]] eius anni praeses camerae popularis creata est. Hoc officio et praeses RDG fuit. Hoc officio ad diem [[3 Octobris]] 1990 fungebatur, cum Germania iterum consociata est. Ut alii legati Camerae Popularis Bergmann-Pohl legata [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] facta est. Praeterea [[Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum]] nominata est. Post electionem Dietae Foederalis hoc officium reliquit, sed secretaria statalis in [[Administer Foederalis Salutis Publicae|Administerio Foederali Salutis Publicae]] facta est, quem magistratum ad annum [[1998]] gessit, cum consilium administrorum [[Helimutus Kohl|Helimuto Kohl]] duce electionem Dietae Foederalis perdidit. Pohl ad annum [[2002]] legata parlamenti Theodisci mansit.
 
== Nexus externi ==
64 003

recensiones