Quantum redactiones paginae "Bruga" differant

Content deleted Content added
m A.C., j., Euangelio
+cat.
Linea 1:
'''Bruga''' est urbs Helvetiae non adeo ampla, sed elegans. Est in pago qui nominatur ''Argovia.'' Fuit quondam sub ditione Bernense (isdem Arovia et Zofinga urbes). Vindonissae olim suburbium ad Arolam, qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad Helvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein Rodolfi I Imperatoris cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, anno 1415, iisque oppignorata est a Sigismundo Imperatore. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a Thoma Falckenstenio rapta anno 1444 exin, in potestatem Cantonis Bernensis rediit, Evangelio manus fidemque dedit anno 1528, a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.
 
[[Categoria:Helvetia]]