Quantum redactiones paginae "Marcus Fabius K.f. Vibulanus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
==Cursus honorum==
Marcus annis [[483 a.C.n.|483]] et [[480 a.C.n.|480]] consul rei publicae Romanae erat. Primo consul anno 483 cum collega [[Lucius Valerius M.f. Potitus|Lucio Valerio Potito]] contra voluntatem [[tribunus plebis|tribuni plebis]] [[Gaius Maenius|Gaii Maenii]] extra [[pomerium]] milites conscripsit<ref>Titus Livius II 42,7</ref> et tum contra [[Veii|Veientes]] et [[Volsci|Volscos]] certavit<ref>[[Titus Livius]] II 42,7-11</ref>. Consul iterum - nunc cum [[Gnaeus Manlius Cincinnatus|Gnaeo Manlio P.f. Cincinnato]] creatus anno 480 a.C.n. iterum bellum Veiis et Volscis intulit et eos vicit. Quod autem et frater Quintus et consul collega tum cecidissetcecidissent, triumphum ei senatu tributum agere non voluit<ref>Titus Livius II 43,11 - 47,12</ref>. Anno [[477 a.C.n.|477]] cum aliis e gente sua pugna apud flumen [[Cremera]]m facta a Veiientibus insidiis necatus est<ref>[[Diodorus Siculus]] XI 53,6</ref>.
 
==Notae==