Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

Content deleted Content added
m bot addit: co:Piratu
Poecus (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
'''Pirata''' (-ae, ''m.'') ([[Lingua Graeca|Graece]]: Πειράτης), seu rectius [[Latine]] '''praedo maritimus''' est praedo qui in [[mare|mari]] furtum aut rapinam aut aliud simile crimen per vim facit. Piratarum nonnulla genera praecipue antiquis temporibus erant, atque permultas adpetebant praedas: plurimum [[navis|naves]], sed etiam portus, [[insula]]s et [[vicus|vicos]] maritimos saepe crudelissime raptabant. Etenim minationibus aut armis capiebant aurum, aes, cibum, instrumenta navalia et merces omnium generum.
Piratae in fere omni aevo et omni parte orbis maria maritimasque civitates infestaverunt: enim piratae clari [[Phoenices]] ac [[Graeci]] erant, sed etiam [[Vicingi]] ac [[dania|Dani]], [[sina|Sinici]] ac [[Arabes]]. Usque ad initium [[saeculum 19|saeculi XIX]], quamvis pauci, tamen in [[Oceanus Atlanticus|Oceano Atlantico]] piratae naves ad Americana litora adpropinquantes aggrediebantur.
 
[[Fasciculus:Capture-of-Blackbeard.jpg‎|thumb|right|230 px|Pugna navalis inter piratam [[Barba Nigra|Barbam Nigram]] atque Anglicos milites]]
 
== PirateriaPiratica apud Graecos ==
Cum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad [[mercatura]]s frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa pirateriampiraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos [[pagus|pagos]] qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus [[Creta|Cretensem]] regem [[Minos|Minoem]] evertere sua [[classis|classe]] bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas<ref>De hac re [[Thucydides]] loquitur ([[De bello Peloponnesiaco]], I,5).</ref>.
 
== Aevum aureum pirateriaepiratarum ==
Est saeculum ''aevum aureum pirateriaepiratarum'' appellatum, quod se ab [[1650]] circiter usque ad [[1725]] extendit, in quo piratae complures erant atque maxime minitabantur coloniis ac vastabantur mercaturas maritimas Europaeas Americanasque. In hoc aevo enim, multis [[colonia|coloniis]] plantationibusque conditis in litoralibus regionibus [[America]]e centralis ac meridionalis, nationes [[Europa]]e, et praecipue [[Hispania]] atque [[Anglia]], [[navis oneraria|naves onerarias]] saepe trans oceanum ad mercandum mittebant.
Fere duo milia praedonum et viginti naves piratarum erant eo tempore in Oceano Atlantico, qua de re perpaucae naves mercatoriae ad portum appellere potebant a piratis intactae. Aetatis huius praeclari terribilesque piratae nauarchi egerunt, scilicet Eduardus Teach (vero clarior nomine "[[Barba Nigra]]"), [[Bartholomaeus Roberts]], [[Willelmus Kidd]] et [[Samuel Bellamy]]. Qui omnes maria litoraque tantum populati sunt, tales ingentes thesauros facinoribus impletis collegerunt tantasque caedes fecerunt, ut sibi magnam sed turpem apud cunctas maritimas [[natio]]nes famam praeberent. At, primis annis [[saeculum 18|saeculi XVIII]] transcursis, [[navis bellica|naves bellicae]] Anglicae missae sunt ad piratas captandos atque portus defendendos; multi ex piratarum nauarchis iudicati atque ad caput damnati sunt et pirateriapiratica lente decessit.
 
=== De piratarum aggressione ===
Linea 17:
 
=== De piratarum navibus ===
Piratarum navium multa genera sunt. In saeculis [[saeculum 17|XVII]] et XVIII piratae in Oceano Atlantico plurimum Anglici, [[Francia|Francici]] et [[Scotia|Scotici]] erant, in gregibus celeumatibus appellatis sexaginta aut centum hominum collecti, et navigabant [[navis velifera|veliferis navibus]] non ingentis magnitudinis. Celeumati pirata nauarchus praeerat, qui in proelio navem ducebat et accipiebat maximam mercedis partem, sed erant etiam [[medicus]], gubernator, lignarius praeter nautas ordinarios.
Hoc tempore, frequentissimae navium piratarum erant:
 
Linea 54:
== De piratarum genera ==
 
* '''Pirata''' (generaliter): quisquis in mari aut flumine crimen facit et reus pirateriaepiratica est.
* '''Bucaner''': venator ac pirata, saepe Anglicus aut Francicus, qui [[Hispaniola]] et [[Iamaica]] insulis vivebat et naves portusque praecipue Hispanicos aggrediebatur. Bucaneres collecti erant in turba appellata "Fratres Litoris".
* '''[[Cursarius]]''': navigator ac pirata qui a suo regno missus est ad inimicorum regnorum naves captandas. Cursariorum praeclari [[Franciscus Drakus]] et [[Henricus Morgan]] sunt.