Quantum redactiones paginae "Osculum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Poecus (disputatio | conlationes)
amplificatio
Linea 1:
{{in progressu}}
[[Fasciculus:The kiss.jpg|thumb|150px|Vir et mulier saviantur]]
[[Fasciculus:Francesco Hayez 008.jpg|thumb|Clarissima tabula picta ''Osculum'' ([[Lingua Italiana|Italiane]] ''Il bacio'') appellata, opus [[Franciscus Hayez|Francisci Hayez]]]]
'''Osculum''', sive '''savium''', sive '''basium''' est actus impingendi [[labia oris|labia]] in aliquam [[corpus (physicum)|corporis]] partem alicuius alicuiusve rei. Actio osculum dandi "osculatio" appellatur. Saepissime inter homines osculum est habitum quasi signum affectus, [[amicitia]]e, [[amor|amoris]], dilectionis nec non [[salutatio]]nis.
 
==Genera osculorum==
Homines secundum genus affectuum animi quod eos in alios movet diverse oscula dant: osculantur enim labia, sed aliasetiam [[mala]]s aut [[manus]] alicuius.
 
*Amantes saepe osculantur ut amorem suum monstrent: osculumosculaum in labia quod unus alteri impingit est demonstratio cupidinis amorosae atque libidinis.
 
Parentes liberis suis basiola in malas dant ut signum dilectionis; idem basium in malam apud complures cultus civiles est communis et familiaris modus salutandi.
 
Osculum in manum datum demonstrat reverentiam et admirationem in aliquem dignum honoris habitum: ad exemplum haec erga homines [[Ecclesia Catholica|Ecclesiae Catholicae]] manet consuetudo.