Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
→‎Oeconomicus Americanus: SchumpeterHarvard
m ~
Linea 8:
ubi obiit= Taconic, [[Connecticuta]], [[CFA]] }}
 
'''Iosephus Alois<!--Aloysius?--> Schumpeter''' ([[8 Februarii]] [[1883]] [[8 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[Oeconomia|oeconomicus]] a prima origine [[Austria]]cus, deinde [[CFA|Americanus]], magnae auctoritatis inter [[oeconomia|oeconomicae scientiae]] studiosos [[saeculum 20|vicesimi saeculi]] habitus. Etsi primi [[Oeconomica neoclassica|neoclassicorum]] agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim [[Capitalismus|capitalismum]] dixisset in [[Destructio creatrix|destructione creatrice]] consistere, iterum in oeconomicis et politicis disceptationibus interesse videtur.
 
== Vita ==
[[Fasciculus:Schumpeteryoung.jpg|thumb|left|Schumpeter iuvenis]]
Schumpeter in [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] urbe [[Moravia|Moravica]] [[Trisch]]<ref>[http://www.hrady.cz/index.php?pd=main_okoli&searchWord=T%F8e%9A%9D&srch_typ=2 Hrady.cz — Třešť]</ref> natus est. Patre calamitate adflicto anno [[1887]] amisso, Iosephus (sive Jozsi) cum matre Iohanna postero anno in [[Graecia (urbs)|Graeciam]], urbem Austriacam, immigravit. Quinque annis post, Iohanna Sigmundo van Kéler, viro nobili, locumtenenti marescalci campestris (''Feldmarschalleutnant''), nupsit, quo facto in [[Vindobona]]m immigravit nova familia. Vindobonae propter nobilitatem vitrici in [[Theresianum (Vindobona)|Theresianum]], academiam equestrem (''Ritterakademie''), receptus est, ubi, praeter sollerter equitandum, sex linguis uti didicit, cultuque nobilitati decoro eruditus est.
 
=== Oeconomicus Europaeus ===
Ineunte novo saeculo, Vindobona magna urbs fuit variis rapidisque mutationibus adfecta: [[Nationalismus]], [[modernismus]], [[liberalismus]], [[motus operariorum]] nascebantur, cum novae res technicae et domi et in officinis adhibebantur. [[Cafeum|Cafea]] urbis intellegentia scatebant. Anno [[1901]] in [[Universitas Vindobonensis|Universitatem Vindobonensem]] adscriptus Schumpeter studia coepit [[iuris prudentia]]e. Imprimis [[oeconomia]]e politicae studebat. Illis temporibus tres sectae iuridicarum disputationum campum occupaverunt:
# '''Schola neoclassica''' Vindobonae purimum valebat. Quae schola ex indagatoribus apud varia domicilia academica operosis constabat, inter quos erant [[Leo Walras]]<ref>Praesertim ''Éléments d'économie politique pure, ou théorie de la richesse sociale'', 1874.</ref> et [[Vilfredus Pareto]] [[Lausonium|Lausoni]] operam navantes; [[Carolus Menger]], [[Eugen Böhm-Bawerk]],<ref>Praesertim ''Kapital und Kapitalzins'', 1884; ''Zum Abschluß des Marxschen Systems'', 1896.</ref> [[Fridericus von Wieser]] Vindobonae studiosi (quorum opera [[Schola Austriaca]] exstitit); [[Alfredus Marshall]]<ref>Praesertim ''Principles of Economics'', 1890.</ref> [[Cantabrigia]]e; [[Iohannes Bates Clark]]<ref>''The Distribution of Wealth'', 1899.</ref> apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbiae]].
Linea 46:
Eodem tempore, in animo habebat novos de [[oeconomia monetaria]] ac [[fluctuatio oeconomica|fluctuationibus oeconomicis]] libros scribere, sed parum proficiebat. Cur? Fortasse quod Schumpeter annis 1930 voluit plus quam antea mathematica inniti. Iam anno [[1930]] una cum [[Irving Fisher]], [[Ragnar Antonius Kittil Frisch|Ragnar Frisch]], inventore vocabuli ''[[oeconometria]]e,'' et quattuordecim aliis oeconomicis et statisticis oeconometricam societatem (''Econometric Society'') instituerat, cui etiam exeuntibus annis 1930 praefuit. Saepe quidem dicitur Schumpeterum idcirco parum profecisse, quod in [[mathematica]] non esset satis bene versatus. Utcumque est, infitiandum non est illius temporis instrumenta mathematica parum adaequata fuisse describendis actionibus non deterministicis, ad quas intentus Schumpeter erat moliens causas cognoscere evolutionis oeconomicae. Etiam aemulatione quadam ne libros perficeret impediebatur. Keynes enim, quem sui aemulum animo effinxit Schumpeter, iam anno 1930 librum de pecunia tractantem (''A Treatise on Money'') ediderat, et anno [[1936]] alterum edidit librum de occupatione operaria, faenore ac pecunia disserentem (''The General Theory of Employment, Interest and Money''). Quibus libris fundamenta macro-oeconomica sunt posita, quae interdum [[Placita Keynesiana|Keynesianismi]] nomine nuncupantur. Timebat enim Schumpeter, ne de renovatoris solio ab aemulo removeretur.
 
[[Fasciculus:SchumpeterHarvard.jpg|thumb|upright=2|Area Harvardiana, inter septentriones et occasum solis spectans, [[Ecclesia Memorialis]] ad dextram]]
Etiam solitudo matris et uxoris mortuarum pigritiam quandam ad opera navanda fecisse videtur, sed anno [[1937]], Schumpeter tertiam duxit uxorem: Elizabeth Boody, apud Harvardianam anno [[1934]] doctorata de commercio externo Angliae disseruerat partim Schumpetero duce et magistro usa. Elizabeth etiam studia ad industriam [[Iaponia|Iaponicam]] conferebat. Tandem anno [[1939]] ''Business Cycles. A Theoretical, Historical, and Statistical Analysis of the Capitalist Process'' ('Cycli negotiales. Processus capitalisticus theoretice, historice ac statistice explicatus') duobus voluminibus e prelo exiit. Qui liber plus quam mille paginas continens accuratius cyclicarum mutationum causas exponit varias provincias negotiales multarum civitatum pertractans. Eodem libro etiam ortum inspexit trium novarum institutionum (sive "innovationum"): [[fabrica]]e, complexionis mercatoriae, nummarii systematis moderni. Hic liber parum placuit oeconomicis mathematicae peritis. Fuerunt etiam, qui libro vitio verterunt, quod rem publicam consulendi rationes aeque certas ac Keynes non suaderet.
 
Linea 59:
Schumpeter die [[8 Ianuarii]] [[1950]] domi inter manu scriptorum acervum, libros ac multa milia commentariolorum vita defunctus est.
 
== Schumpeter quid adtulerit oeconomicae doctrinae ==
Iosephus Schumpeter, quamquam ab doctrina ad neoclassicae oeconomicae normam redacta omnino abhorrebat,<ref>Doctrina neoclassica diu fuit exemplum "scientiae normalis" (sensu a [[Thomas Kuhn|Thoma Kuhn]] anno [[1962]] definito). Nuper tamen [[oeconomia evolutionalis]] provocatrix exstitit, quae postulata neoclassica in dubium vocavit (et vocabit).</ref> inter nobilissimos oeconomicos a multis numeratur. Animo libero et abnormi fuit, verumtamen non novavit adeo oeconomicam, ut propriam scholam discipulosque sibi conciliaverit. Utique operae pretium est cognoscere, quibus praeceptis oeconomicam auxerit doctrinam.
 
=== Varietas methodologica ===
Linea 129:
Schumpeter, quamquam multos numeravit auditores, scholam non instituit neque asseclas habuit.<ref>Schumpeterum praeceptorem vivide describit [[Paulus Samuelson]] (1951), qui eum annis 1935-1941 audivit.</ref> Magnam sui famam nihilo minus reliquit, quae mirabiliter per decennia mansit. Annis [[Bellum Orbis Terrarum II|bellum]] subsequentibus placita Schumpeteriana ad innovationes pertinentia inter [[Oeconomia negotialis|oeconomicos negotiales]] et organizationum studiosos crebruerunt, quamquam nomen auctoris raro commemorari solet. Inter [[Oeconomia politica|politicos oeconomicos]] etiamnunc rara avis est, quamquam magis magisque sunt, qui oeconomicos eventus concedant in mathematicorum formulas non posse reduci quique bellum quoddam videant inter vires destructivas et vires conservativas (sicut similificationem organizationum)<ref>De similificatione organizationum v. DiMaggio & Powell 1983).</ref> geri. Sunt etiam, qui studeant, quomodo dependentiae semitales generentur et structurae ita generatae destruantur. Quos studiosos Schumpeter sensu quodam suos heredes numerare potest.
 
== Notae ==
<references/>
 
Linea 149:
[[Categoria:Incolae Bucovinae]]
[[Categoria:Oeconomi]]
[[Categoria:Professores Universitatis Bonnensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Czernovicensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Graecensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Bonnensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Harvardianae]]