Quantum redactiones paginae "Eugenius Bolz" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
==Cursus honorum==
Bolz sodalis Centri factus est et studio finito sibi virum publicum fore proposuit. Annis [[1912]] - [[1918]] legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] fuit, deinde anno [[1919]]/[[1920]] [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilii Formae Civitatis Constituendae]] et postremo iterum Dietae Imperii ad annum [[1933]]. Annis [[1914]] - [[1916]] etiam ad tempus [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] miles interfuit, postremo succenturio promotus est. Anno [[1919]] Administer Iustitiae [[Virtembergia]]e, ab anno [[1923]] Administer Internarum rerum et deniqie ab anno [[1928]] praes Virtembergiae erat. Semper contra Nazistas ut inimicos religionis Christiane nitebatur. Itaque [[Gulielmus Murr]] dux Nazistarum Virtembergiae, eum, postquam Nazistae rerum potiti sunt, [[11 Martii]] e magistratu praesidis expulsit. [[23 Martii]] autem legatus Dietae Imperii Nazistis minationibus concessit et pro potestate extraordinaria [[Adolphus Hitler|Adolphi Hitler]] suffragium tulit. Tamen [[19 Iunii]] [[1933]] ut hostis regentium aliquamdiu in carcerem iactus est.
 
==Obstantia contra Dictaturam et mors==