Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Primus triumviratus ==
Societas [[Gaius Iulius Caesar|Gaii Iulii Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompeii Magni]], et [[Marcus Licinius Crassus|Marci Licinii Crassi]] anno [[60 a.C.n.]] inita," ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" ([[Suetonius]])., Matrimonio"primum quoquetriumviratum" appellationem a modernis eruditis accepit, quamquam numquam a Romanis sic nominata : privata enim societas erat, matrimonio quoque firmata, dum [[Pompeius]] filiam [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]]m, uxorem ducit. Nec ulla lex potestatem illorum "triumvirum" sanxit.
[[Fasciculus:RSC 0022.jpg|thumb|Gaius Iulius Caesar in denario anno [[44 a.C.n.]] percusso.]]
Atque ita spreto iure legum per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae fuit cum maximo imperio in omnibus provinciis. Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit senatupopulo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum simul gesserunt ac postea provincias in quiquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.
 
Tandem rota fortunae vertitur : anno [[54 a.C.n.]] [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]] sine herede mortua, anno [[53 a.C.n.]] Crassus cum filio a [[Parthi]]s victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno [[52 a.C.n.]], provinciis Hispaniis servatis, Romae [[consul]] sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui qui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad [[Bellum civile alterum|bellum civile]] praecipitaverunt.