Quantum redactiones paginae "District 9 (pellicula)" differant

Content deleted Content added
Poecus (disputatio | conlationes)
No edit summary
Poecus (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 17:
Anno [[1982]], ingens [[navis spatialis]] extranea ad Tellurem appellit et ad caelum [[urbs|urbis]] [[Ioannisburgum|Ioannisburgi]] in [[Africa Australis|Africa Australi]] pervenit. Hic immota moratur dies multos, usque quo homines exspectatione fessi eam intrant et inveniunt magnam multitudinem collectam alienigenarum debilium atque diu inedia laborantium, numero fere [[decies centena milia]]. Inveniuntur etiam nonnulla [[arma|tela]] [[instrumentum|instrumentaque]] aliena, quibus tamen homines uti nequeunt cum [[cellula]]e alienae solum ea operari cogere possint. Statim alienigenae in terram transferuntur, aluntur, examinantur, et de iis late disseritur. In urbem admittuntur, sed aspera fit communio specierum: nam homines propter inusitatum modum vivendi horum rudium alienigenarum, qui omnino ignorare videntur privatam possessionem bonorum, iis diffidare primum, dein eos timere atque repellere incipiunt. Cum nesciatur alienigenarum nomen, simpliciter "non humani" vocantur, et irridenter ''prawns'', id est fere Latine [[cammarus|cammari]] vel [[astacus|astaci]], propter physicam similitudinem cum [[crustacea|crustaceis]].
 
Tempore transeunte, alienigenae a humanis despecti paulatim e publicis locis Ioannisburgi repelluntur, et populus urbis petit ut separatim vivant: igitur conditur Suburbium nonum, id est praecinctus locus prope urbem ubi omnes alienigenae collecti contineri possunt. Hic [[domus|domos]] parvulas instruunt et aegre sub imperio hominum vivunt: nam humana societas MNU appellata ([[Lingua Anglica|Anglice]] ''[[Multi-National United]]'') alienigenas assidue aspicit ut fraude modum tela potentissima eorum utendi capiat ad usum [[bellum|belli]].
 
Spatio viginti annorum, ob [[pollutio]]nem, [[crimen]], furtivum commeatum atque immoderatam procreationem alienigenarum, qui ab ovis nascuntur, Suburbium nonum fit talis insanus locus formidinis, ut primo id armis tueri, dein autem etiam id pro novo loco relinquere necesse sit. Itaque societas MNU legatos [[miles|militesque]] mittit, [[Vicus van der Merwe|Vico van der Merwe]]{{dubsig}} duce, ad alienigenas cogendos ut se domis relictis ad Suburbium decimum futurum moveant.