Quantum redactiones paginae "Peditum" differant

872 octeti additi ,  10 years ago
Summarium vacuum
m (bot addit: it:Flatulenza abdit: lt:Bezdalai)
'''Crepitus''' (''-ūs'' m.)<ref>[[Cicero]], ''[[Epistulae ad familiaribus]]'' 9.22.5 etc.</ref> sive '''crepitus ventris'''<ref>[[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Claudius" 32</ref> seu '''pēdĭtum''' (''-i'' n.)<ref>[[Catullus]] 54.3</ref> est sonitus, qui fitemittitur non [[cithara]] nec [[buccina]] nec [[cymbalus|cymbalis]] bene sonantibus, sed culo. Expulsio [[gas]]ium e ventre sine crepitu nomine "'''flātus''' (''-ūs'' m.) '''ventris'''"<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Divus Claudius" 32</ref> verboque "''vissio''"<ref>Cf. Cicero, ''Epistulae ad familiaribus'' 9.22.4 (verbo ipso non utens)</ref> distinguitur.
 
<!-- ==Eruditorum gravissimae sententiae== -->
Suetonius, in vita Claudii, 32: "Dicitur - inquit - etiam meditatus edictum, quo veniam daret crepitum ventris in convivio emittendi, cum periclitatum quendam pro pudore ex continentia reppulisset."
 
Erasmus, Adagia, Tussis pro crepitu: "Dici solitum, quoties aliquis perplexus aliud pro alio simulat - veluti si quis in adulterae domo deprehensus fingeret se quippiam mercatum venisse. Translatum ab iis, qui crepitum clara tussi dissimulant, quod genus homines etiam hoc tempore non raro magno cum riso deprehenduntur."
 
Musa macaronica libenter crepitus memorat; sic [[Folengo]] in Baldi libro VI, 285:
 
En ventosa sibi scoccat deretro corezzam [...]
 
At quia post crepitum veri nasantur odores
 
Qui nec aquam vitam, nec salmistria, qui nec
 
Materias alias pro sbombardare trovatas
 
Ederat, ast aium, scalognas, porra, cipollas
 
Omnibus extemplo patuit magagna Tognazzi.
 
== Notae ==