Salve, Aristophanes!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 5 Maii 2009 (UTC)Reply

Cinaedus recensere

Inutile est reinstituere paginam normatibus non comprehendens. Lege formulam ibi positam et paginam admeliora! Andrew Dalby (disputatio) 09:01, 5 Maii 2009 (UTC)Reply

alfredus bonanno recensere

Amice bene scis vel ad minimum scire debes neque nos neque ullos scriptores rerum exncyclopaedicarum toleraturos modum quo descripsisti Alfredum Bonanno. Hic habemus encyclopaediam, nullo modo habemus fan page. Glorias Alfredi Bonanno libenter cantare potes in ephemeride, hic autem res gestas sine adiectivis et pompa scribi oportet. --Ioscius 09:45, 27 Aprilis 2010 (UTC)Reply