Quantum redactiones paginae "Nova Zelandia" differant

601 octeti additi ,  12 years ago
 
==Oeconomia==
[[Fasciculus:Auckland NZ 001.jpg|thumb|250px|left|[[Regio mercatoria|Regio mercatoria centralis]] [[Aucopolis]], urbs cum maximo incolarum numero in Nova Zelandia.]]
Nova Zelandia moderna industrializataque natio est. Praecipuae exportatoriae industriae [[agricultura]], [[hprticultura]], [[piscatus]] et [[silvicultura]] sunt. Haec natio adhuc summas [[industria transformatoria|industrias transformatorias]], [[periegesis|periegesin]] et [[campus tertiarius|diaconias]] possidet. Praeterea, natio magna [[kivium|kivii]] et [[uva]]e productoria est. Magna quantitate et inter decem maximas productorias nationes in mundo, [[lana]]m producit. Natio unum optimorum mundi [[vinum|vinorum]] etiam producit. Officialis moneta [[Dollarium Novae Zelandiae]] est.
 
Nova Zelandia competitivam oeconomiam internationali plano ad mercatum tensam habet. Multum ponderis internationali commercio datum est, cuius operae et diaconiae exportatae tertiam totius productionis partem repraesentant. Stabilis politicus ambitus, erudita vis laboris et parva corruptio Novam Zelandiam locum facilem ad facienda negotia faciunt, praeter foedus cum [[Australia]] de oeconomia, [[ANZCERTA]], quod commerciale foedus de oeconomicis rationibus inter [[Australia]]m et [[Nova Zelandia|Novam Zelandiam]] est cuius consilium anno [[1985]] captum est ut area liberi commercii inter ambas nationes crearetur.
 
[[Decennium 199|Decenniis 199]] et [[Decennium 200|200]] natio radicalem oeconomicam emendationem passa est, quo concurrentia melior fiat. Emendatio subsidia, pretii taxationes inspectionesque abstulit et [[cursus cambialis]] fluctuationem implevit; capitalis motuum inspectiones abrogavit et multas proprietates Civitatis privatizavit. Nuper, politici gubernationis cursus incrementum per innovationes et creativitatem incitaverunt.
 
<gallery>
Usor anonymus