Quantum redactiones paginae "Hans Henning Ørberg" differant

m
emendationes minores
m (emendationes minores)
 
==Cursus honorum==
Dum ab anno [[1953]] usque ad [[1961]] in ''Instituto linguis secundum methodum naturalem docendis'' (vulgo “Naturmetodens Sproginstitut”) munere fungitur, novam quandam, quamvis iam antiquitus usitatam, [[lingua Latina|linguae Latinae]] docendae ingressus viam anno [[1955]] novam seriem librorum scholasticorum in publicum dedit cui hunc titulum indidit: ''Lingua Latina secundum naturae rationem explicata''. Quod opus anno [[1990]] etiam emendatum, retractatum atque ''Lingua Latina per se illustrata'' appellatum denuo in lucem edidit atque rude donatus non modo domum editoriam c.n. ''Domus Latina,'' quam ipse huic methodae librisque vulgandis condiderat, ipse administrabat, sed etiam methodum ipsam efficaciorem reddebat, acroases tum in [[Europa]], tum in [[America]] habebat, atque [[lingua Latina|Latinitatis]] semina etiam per gentes quae paulo ante libertatem recuperaverant spargebat.
 
==Lingua Latina per se illustrata==
Hoc opus palmare a Ioanne Ørberg conscriptum atque insequentibus decenniis ab eo ipso auctum retractatumque non secundum tralaticiam [[lingua Latina|linguae Latinae]] docendae methodum, sed natuaenaturae rationem est compositum. Discipuli igitur a facillimis sententiis incipiunt velut "[[Roma]] in [[Italia]] est”. Omnia dehinc vocabula nullo modo a sensibus sunt abstracta, quippe quodquae semper non sola, sed iuncta in textu appareant illustrenturque imaginibus vocibusve iam notis. Item res grammatica ita proponitur ut non tantummodo praecepta quaedam, sed linguam ipsam discamus ex qua grammatici quondam eadem exprompserunt exempla auctoritate freti auctorum; nam hi vel imprimis sunt sequendi, ex lingua ipsa etiam praecepta haurienda. Itaque hoc non postulatur a discipulis ut in patrium sermonem convertant, sed ut [[lingua Latina|Latine]] legant, intellegant, loquantur, cogitent. Neque hanc ipsam ob causam lexica desiderantur, nam memoria, lingua, animi ingenium continenter exercentur. Ipse suasit ''omnibus rationem docendi "directam" et "inductivam" qua [[lingua Latina]] tuto, cito, iucunde disceretur, id est per exempla, non per praecepta.''
 
Haec igitur librorum scholasticorum series in duas dividitur partes quarum volumina principalisprincipalia inscribuntur ''Familia Romana'' et ''Roma Aeterna.'' Qui libri non soli in scholis tractantur, sed etiam magna stipantur caterva editionum operum [[Cicero|Ciceronis]], [[Sallustius|Sallustii]], [[Vergilius|Vergilii]], [[Ovidius|Ovidii]], cet. quae ad usum discipulorum sive Ioannes Ørberg ipse sive eius amici fautoresque ubique gentium aptaverunt vel nunc ipsum praeparant. Nam libri eius in plurimis totius orbis terrae scholis adhibentur; cuius rei testimonio sit enchiridion discipulorum quod primum forsitan [[lingua Danica|Danice]] vel [[lingua Anglica|Anglice]] exaratum etiam in [[lingua Germanica|Germanicum]], [[lingua Gallica|Francogallicum]], [[lingua Hispanica|Hispanicum]], [[lingua Italica|Italicum]], [[lingua Bohemica|Bohemicum]] sermonem est conversum.
 
==Nexus==
276

recensiones