Quantum redactiones paginae "Ioannes Kerrl" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Ioannes Kerrl administer iustitiae Borussiae anno 1933 '''Ioannes''' (Theod. ''Hanns'')...'
 
mNo edit summary
Linea 6:
 
==Cursus honorum==
Kerrl iam anno [[1923]] sodalis NSDAP factus est. Annis [[1928]] - [[1934]] legatus senatus terrae [[Borussia]]e erat. Cum factio eius anno [[1932]] maiorem numerum legatorum haberet, Kerrl iussu [[Adolfus Hitler|Adolpho Hitler]] praeses senatus terrae electus est. Anno [[1933]] ab [[Hermannus Göring|Hermanno Göring]] etiam administer Borussiae iustitiae factus est. Electione non iam libera Novembris [[1933]] Kerrl etiam legatus [[Dieta Imperii Germanici|Dietae Imperii Germanici]] factus est. [[30 Ianuarii]] [[1934]] senatus terrarum Germaniae dissoluti sunt atque Kerrl magistratum praesidis senatus terrae Borussiae amisit. Hitler autem eum [[17 Iunii]] 1934 [[Administer Imperii sine officiis (Germania)|Administrum Imperii sine officiis]] fecit. [[16 Iulii]] [[1935]] [[Administer Imperii Rerum Ecclesiarum (Germania)]] nominatus est, qui novus administer consilia Nazistarum ad ecclesias pertinentia efficeret. Kerrl acriter in [[Ecclesia Confitens|Ecclesiam Confitentem]] et contra encyclicam [[Mit brennender Sorge|Cura ardente]] [[Pius XI|Pii XI]] papae consuluit, sed christiani resistentes non supprimere potuit, quamquam multos in carcerem mitti iussit. Itaque Hitler sine Kerrl cum ecclesiis christianis egit. [[15 Decembris]] [[1941]] Kerrl morbo cordis affectus mortuus est.
 
{{Consilium Ministrorum Hitler}}