Quantum redactiones paginae "Avienus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
nexus, categoria
Linea 1:
'''Postumius Rufius Festus Avienus''' ''[[poeta'']] ''romanus'' [[saeculum 4|saeculi]] quarti p. Chr. n.]] fuit ([[floruit]] circa annum [[360|CCCLX p. Chr. n.]] coaequalis imperatoris [[IulianusJulianus Apostata|Iuliani Apostatae]], cf. infra Fiedler, S. IX, Zehnacker). Vitam eius ample describit Soubiran (v. infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7sqq.); quo loco testimonia vitae (e. g. inscriptio Africae septemtrionalis [[Bulla Regia|Bullae Regiae]]) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15sqq.).
De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta [[Avianus|Aviano]].
Avieni opera nobis tradita sunt carmina Aratea, descriptio orbis terrae secundum verba [[Dionysius Periegetes|Dionysi Periegetae]], ora maritima. Sed et innotuit nobis fragmentum de cometis in commentariis Servii ad Vergilium traditum. Textuum traditio autem funesta paene dici potest, cum nonnisi editio princeps anni [[1488|MCCCCLXXXVIII]], quam duo tantum codices praecedunt partem magnam vel totum opus continentes (Soubiran, p. 75sqq.); quibusdam locis textus emendari potest secundum codices carminum Arateorum [[Germanicus|Germanici Caesaris]].
Avienus ipse nequaquam christianis annumerari potest, sed morem maiorum secutus est. In carminibus suis Arateis philosophorum theologorumque opiniones commiscuit (quod nos hodie [[syncretismsusyncretismus|syncretismum]] dicere solemus): unus deus (quam opinionem religiosam [[henotheismus|henotheismum]] vocant) quasi numen rerum naturam penetrans dirigit atque gubernat variis sub speciebus, ut ita dicam. Gnosis vero praecellens elementum est poematum eius, quod Weber (v. infra) disserere conata est.
 
== de libris ==
Linea 37:
* [http://www.thelatinlibrary.com/avienus.html textus geographici Avieni]
 
[[Categoria:Scriptores Romani Antiqui]]
[[categoria:auctores]]
[[Categoria:Poetae]]
[[categoria:Roma antiqua]]
[[categoria:litterae (s. IV.)]]
[[categoria:litterae (latinae)]]
[[categoria:poesis]]
 
[[de:Avienus]]