Quantum redactiones paginae "Hermannus Lüdemann" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens 'thumb|Hermannus Lüdemann 1948 '''Hermannus''' (vulgo: ''Hermann'')...')
 
No edit summary
Lüdemann ab anno [[1912]] sodalis SPD fuit. Annis 1915 - [[1922]] decurio urbis Berolini erat, annis [[1919]] - [[1921]] legatus consilii ad rem publicam Borussiam constituendam, anno [[1920]]/1921 administer Borussiae aerarii publici erat, annis 1921 - [[1929]] senatus terrae Borussiae fuit. Anno 1927 praeses administrationis (Theod.: ''Regierungspräsident'') [[Luneburgum|Luneburgi]], anno [[1928]] paeses superior (Theodisc.: ''Oberpräsident'') Silesiae Inferioris nominatus est. Iulio [[1932]] [[Franciscus de Papen]] cancellarius eum deposuit. Post finem [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] Iulio - Decembre 1945 secretarius generalis SPD factionis [[Megalopolis]], deinde functionarius SPD Berolini fuit. Annis [[1946]] - [[1958]] Lüdemann legatus senatus terrae [[Slesvicum et Holsatia|Slesvici et Holsatiae]] erat. [[23 Novembris]] [[1946]] a [[Theodorus Steltzer|Theodoro Steltzer]] praeside ministrorum administer rerum internarum et vicarius praeses ministrorum eius terrae nominatus est. Post electionem senatus terrae anni [[1947]] Lüdemann [[29 Aprilis]] ipse praeses ministrorum electus est. [[29 Augusti]] [[1949]] [[Bruno Diekmann]] (SPD) eius successor electus est, quod SPD electionem primae [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] perdidisset.
 
{{Praesides ministrorumMinistrorum Slesvici et Holsatiae}}
 
{{DEFAULTSORT:Luedemann, Hermannus}}
64 228

recensiones