Quantum redactiones paginae "Unio Europaea" differant
Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili |
m bot: {{Data nationis}} -> {{Capsa civitatis Vicidata}}; mutationes minores |
||
Linea 1:
{{Capsa civitatis Vicidata}}
'''Unio Europaea''' est consociatio plurimarum [[Europa]]e [[civitas sui iuris|civitatum sui iuris]] quae in [[Res publica|rebus civilibus]], [[oeconomia|oeconomicis]], et [[ius|iudicialibus]] cum respectu [[democratia]]e et [[iura humana|iurum humanorum]] ad [[bellum]] prohibendum collaborant, sed ex [[Consilium Europae|Consilio Europae]] distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae [[civitas]] socius Consilii Europae est. Sedem [[Bruxellae|Bruxellis]], [[Argentoratum|Argentorati]], et [[Luxemburgum (urbs)|Luxemburgi]] habet. Incolarum circiter 503 milliones sunt. [[Lingua publica|Linguae publicae]] unionis [[Publicae Unionis Europaeae linguae|viginti quattuor]] numerantur.
== Historia ==
Europa post [[secundum bellum mundanum]] prostrata et diruta iacuit. Erant tamen, qui reconciliationem inter nationes Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos [[Robertus Schuman]], minister a rebus exteris [[Francia|Francicus]], administrationem communem [[carbo]]nis et [[chalybs|chalybis]] (opum nempe ad [[bellum]] gerendeum necessariarum) proposuit.
Anno [[1951]], sex civitates—[[Belgica]], [[Francia]], [[Italia]], [[Luxemburgum]], [[Nederlandia]] et [[Res publica foederalis Germanica (1949–1990)|Germania occidentalis]]—[[Lutetia]]e
Anno [[1957]], ab iisdem civitatibus [[Foedera Romae icta|Foedere Romano]] pangendo
Anno [[1960]], [[Consociatio Europaea liberi commercii]] (EFTA) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra Communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur.
Line 69 ⟶ 20:
Cum anno [[1989]] [[velum ferreum]] cecidit, spes maioris Europae liberae crevit; die [[3 Octobris]] anno [[1990]] duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura [[communismus|communistica]] superata nationes Europae mediae et orientalis [[democratia]]m introduxerunt.
Anno [[1992]], [[Foedus Traiecti Mosae ictum|Foedere Traiecti Mosae icto]] ex Communitate oeconomica Europaea Unio Europaea (UE) facta est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt [[Unio monetaria ac oeconomica Europaea]] et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis,
Anno [[1997]], [[Foedus Amstelodami ictum|Foedere Amstelodami icto]] instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accommodata sunt.
Line 79 ⟶ 30:
Anno [[2002]], [[nummus|nummi]] et [[charta argentaria|chartae argentariae]] [[euro]]nis introductae sunt.
Die [[13 Decembris]] anno [[2007]], [[Foedus Olisipone ictum|Foedus Olisiponense]] ictum est (die [[1 Decembris]] anno [[2009]] ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno [[2004]] conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.
Die [[12 Octobris]] [[2012]], Unio Europaea [[Praemium Nobelianum pacis componendae|Praemio Nobeliano Pacis]] laureata est.
Line 85 ⟶ 36:
== Geographia ==
{{double image|left|2rocks.jpg|187|Mont Blanc depuis la gare des glaciers.jpg|175|Ad [[clima]] unionis [[litus|litora]] 65 993 chiliometroum plurimum pertinent ([[Cyprus]]).|[[Rupes Alba]] in [[Alpes|Alpibus]] sita est summus unionis mons.}}
Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4 423 147 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus unionis mons est [[Rupes Alba]] altitudinis 4810 metrorum in [[Alpes|Alpibus]] sita. Locus maxime depressus est [[Zuidplaspolder]] in [[Nederlandia]] 7 metra sub [[maris aequor]]e situs. Litora 65 993 chiliometrorum ad regiones, [[clima]], res [[oeconomia|oeconomicas]] maxime pertinent.
Una cum [[Externa Franciae departamenta et territoria|externis Franciae departamentis et territoriis]], quae extra [[continens|continentem]] Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima [[clima]]tum genera comprehendit, a [[clima polare|climate polari]] (in Europa septentrionali) usque ad [[clima tropicale]] ([[Guiana Francica]]), qua re medium [[meteorologia|meteorologicum]] totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus [[clima oceanicum|climatis oceanici]] sive [[clima temperatum|temperati]] (Europa boreo-occidentalis et media), [[clima mediterraneum|mediterranei]] (Europa meridiana) aut [[clima continentale|continentalis]], calidis aestatibus tamen, ([[Balcania]] septentrionalis et [[Europa Media]]) habitat.
Line 100 ⟶ 51:
Unio Europaea a sex civitatibus condita usque ad hunc diem in communitatem 28 civitatum crevit. Civitates, quae sociae factae sunt, partem [[Maiestas (ius constitutionale)|maiestatis]] earum relinquere debuerunt, ut in Unionem acceptae sint.<ref>[http://europa.eu/about-eu/institutions-bodies/index_en.htm "EU institutions and other bodies"].</ref>
Civitas Unionem Europaeam intratura [[Criteria Hafniensia|Criteriis Hafniensibus]], quae anno [[1993]] [[Hafnia]]e constituta sunt, respondere debet. [[Democratia]]m stabilem, quae [[iura humana]] et [[lex|leges]] tutetur, requirit; praeterea ut [[oeconomia]] [[
Die [[1 Maii]] [[2004]], Unio Europaea maxime amplificata est, cum [[Estonia]], [[Lettonia]], [[Lituania]], [[Polonia]], [[Cechia]], [[Slovacia]], [[Slovenia]], [[Hungaria]], atque [[Graecia|Graeca]] [[Cyprus|Cypri]] pars et [[Melitta]] ad unionem adiunctae essent. Hoc modo pristinus limes inter civitates [[Europa Occidentalis|occidentales]] [[Europa Orientalis|orientalesque]] demum superatus est.
[[Croatia]] die [[1 Iulii]] anno [[2013]] civitas socia vicesima octava fiet, suffragio civium Croatiae de societate die [[22 Ianuarii]] anno [[2012]] in favorem reddito.
Sunt sex civitates candidatae: [[Albania]], [[Islandia]], [[Macedonia Septentrionalis]], [[Mons Niger]], [[Serbia]], [[Turcia]]. Aliae (sicut [[Bosnia]] vel [[Kosovia]]) inter candidatas futuras numerantur.
Line 365 ⟶ 316:
== Ius Europaeum ==
{{vide-etiam|Index actuum legiferorum Unionis Europaeae}}
Ius Europaeum gradatim ab anno 1992 crescebat.
<!--Systema legitimum Europaeum dividitur inter ''Ius Europaeum sensu lato'' et ''Ius Europaeum sensu strictu''. -->Tum [[Foedus Traiecti Mosae ictum|Foedere Mosae Traiecti icto]] ''[[Columnae Unionis Europaeae]]'' ex primo [[Communitates Europaeae|Communitatibus Europaeis]], secundo [[Communia consilia exterorum ac securitatis|Communibus consiliis exterorum ac securitatis]], tertio [[Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus|Cooperatione publica iuridicaque in rebus criminalibus]] constitutae sunt. Ab [[Foedus Amstelodami ictum|Foedere Amstelodami icto]] anno 1999 de ''[[spatium libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae|spatio libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae]]'' dicitur. Ius civium Unionis ubique in Unione [[libertas commeandi|commeandi]], manendi et laborandi in foederibus constitutum et in directivo 2004/38<ref>[https://eur-lex.europa.eu/eli/dir/2004/38/oj Directivum 2004/38/CE Parlamenti Europaei Consiliique de die 29 Aprilis 2004 de iure civium Unionis et familiarium eorum libere commeandi et manendi in territorio civitatum sociarum, Edicti (COE) 1612/68 emendandi et Directivorum 64/221/COE, 68/360/COE, 72/194/COE, 73/148/COE, 75/34/COE, 75/35/COE, 90/364/COE, 90/365/COE et 93/96/COE abrogandorum];<br>auctoritas legum in [[Spatium oeconomicum Europaeum|SOE]]: [https://www.efta.int/sites/default/files/documents/legal-texts/eea/other-legal-documents/adopted-joint-committee-decisions/2007%20-%20English/158-2007.pdf Resolutio Collegii communis SOE 158/2007 de die 7 Decembris 2007 appendicis V (de libero commeatu operariorum) et appendicis VIII (de iure considendi) ad foedus SOE emendandarum].</ref> perfectum est. Leges Unionis imprimis fiunt ''edictis'' (quae eo ipso et civitates et cives obstringunt) et ''directivis'' (quae civitatibus fines necessarios proponent sed eis optionem instrumentorum concedunt).<ref>Articulus 288 [https://eur-lex.europa.eu/eli/treaty/tfeu_2012/oj Foederis de operatione Unionis Europaeae].</ref>
Line 385 ⟶ 336:
=== Consilium Unionis Europaeae ===
{{vide-etiam|Consilium Unionis Europaeae}}
Una cum [[Parlamentum Europaeum|Parlamento Europaeo]] '''[[Consilium Unionis Europaeae]]''', sive ''Consilium ministrorum'' est pars [[potestas legifera|potestatis legiferae]] unionis.
=== Parlamentum Europaeum ===
Line 395 ⟶ 346:
=== Argentaria primaria Europaea ===
{{vide-etiam|Argentaria primaria Europaea}}
'''[[Argentaria primaria Europaea]]''', cuius sedes est [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]], est summa seu [[argentaria centralis|media]] [[argentaria]] civitatum, quae [[euro
=== Curia Unionis Europaeae ===
Line 407 ⟶ 358:
=== Alia instituta magni momenti ===
* [[Ministerium Europaeum a rebus exteris]], mandatum in [[Foedus Olisipone ictum|Foedere Olisipone icto]] (cum legata superior a rebus exteris et de securitate die [[1 Decembris]] [[2009]] nominata sit) ac rite conditum die [[1 Decembris]] [[2010]] quod operarios accepit a [[Commissio Europaea|Commissione]] [[Consilium Unionis Europaeae|Consilioque]] die [[1 Ianuarii]] [[2011]]
* {{creanda|en|European Committee of the Regions|Consilium regionum}} anno [[1992]] creatum, cuius sedes est Bruxellis, regiones ac communia in Unione Europaea sita repraesentat.
* {{creanda|en|European Economic and Social Committee|Consilium Europaeum oeconomicum et sociale}} ab anno [[1957]] exstat. Ut Consilium oeconomicum et sociale Francicum, quod exemplar fuit, "cives informatos" repraesentare debeat; 344 sodalium eius tertia pars sunt moderatores societatum, tertia pars [[Collegium opificum|syndicatus]] repraesentant, reliqui ceteros greges sive quaestiones societatem attingentes (sicut [[agricultura]]m, [[naturae protectio]]nem et alia).
* {{creanda|en|European Ombudsman|Mediator civium Europaeus}}, cuius sedes est [[Argentoratum|Argentorati]], ab anno [[1992]] omnes querelas de vitiis administrationis ac institutorum Unionis Europaeae examinat.
* {{creanda|en|European Data Protection Supervisor|Protector datorum Europaeus}} est magistratus a politicis liber Unionis Europaeae, cuius sedes est Bruxellis.
* {{creanda|en|European Investment Bank|Argentaria Europaea pecuniae collocandae}}, cuius sedes est Luxemburgi, anno [[1958]] creata est. Etiam argentaria a politicis libera est; civitates socias et societates pecuniis dandis adiuvat in operibus, quae Europae utilia sunt sicut in viis construendis aut natura protegenda.
* Unioni Europaeae nunc etiam est officium nomine INTCEN<ref>Anglice plene ''EU Intelligence and Situation Centre''; vide [http://europa.eu/whoiswho/public/index.cfm?fuseaction=idea.hierarchy&nodeID=3747548&lang=en hic].</ref>, quod est nucleus officii secreti, cuius sedes est Bruxellis.
* Edicto anni 2017 [[Cognitura publica Europaea]] condita est et ab anno 2020 delicta patrimonium Unionis laedentia persequetur. Illius sedes Luxemburgi erit.
Line 418 ⟶ 369:
{{Evolutio Unionis Europaeae}}
== Linguae ==
{{Vide-etiam|Publicae Unionis Europaeae linguae}}
Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae [[Lingua Anglica|Anglica]], [[Lingua Bohemica|Bohemica]] vel Cechica, [[Lingua Bulgarica|Bulgarica]], [[Lingua Croatica|Croatica]], [[Lingua Dacoromanica|Dacoromanica]], [[Lingua Danica|Danica]], [[Lingua Estonica|Estonica]], [[Lingua Finnica|Finnica]], [[Lingua Francogallica|Francogallica]], [[Lingua Graeca|Graeca]], [[Lingua Hibernica|Hibernica]], [[Lingua Hispanica|Hispanica]], [[Lingua Hungarica|Hungarica]], [[Lingua Italica|Italica]], [[Lingua Lettonica|Lettonica]], [[Lingua Lithuanica|Lithuanica]], [[Lingua Lusitana|Lusitana]], [[Lingua Melitensis|Melitensis]], [[Lingua Nederlandica|Nederlandica]], [[Lingua Polonica|Polonica]], [[Lingua Slovaca|Slovaca]], [[Lingua Slovena|Slovena]], [[Lingua Suecica|Suecica]], [[Lingua Theodisca|Theodisca]].
== Signa ==
Line 452 ⟶ 403:
|4= Litterae a praeside [[Consilium Europaeum|Consilii Europaei]] [[Hermanus Van Rompuy]] anno 2010 missae.<ref>[https://www.hymnus-europae.at/fileadmin/_processed_/b/c/csm_Rompuy_9123f0fa88.jpg Hymnus].</ref>}}
=== Dies Europae ===
{{Vide-etiam|Dies Europae}}
[[Fasciculus:Parada Schumana 2.JPG|thumb|[[Dies Europae]] [[Varsovia]]e, [[Polonia]]. Anno [[2004]] decem civitates Unionem Europaeam ingressae sunt, quarum septem olim res publicae [[Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum|Sovieticae]] fuerunt.]]
Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis [[Robertus Schuman|Roberti Schuman]] anno 1950.
=== Europa mythologica ===
{{Vide-etiam|Europa (mythologia)}}
[[Fasciculus:Raptus Europae.png|thumb|319px|Europa et Zeus videtur in ''[[:File:Nova et accurata totius Europæ descriptio.jpg|Nova et accurata totius Europæ descriptio]]'', que educta est a Fredericus de Wit anno 1700.]]
Europa in [[mythologia Graeca]] fuit [[filia]] [[Agenor]]is, [[Phoenices|Phoenicum]] [[rex|regis]], et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), [[soror]] autem [[Cadmus|Cadmi]], [[Thebae (Graecia)|Thebarum]] conditoris. Ex [[Iuppiter|Iove]] tres [[filius|filios]] genuit, [[Minos|Minoen]], [[Rhadamanthus|Rhadamanthum]], [[Sarpedo]]nem.
Cum inter [[virgo|virgines]] comites in Phoenico [[litus|litore]] luderet Europa, [[Zeus]]/[[Iuppiter]] eam conspexit ac statim [[pulchritudo|pulchritudine]] formae exarsit. Tum, ne a [[Iuno]]ne/[[Hera]] [[uxor]]e vel a quoquam alio agnosceretur, in [[taurus|tauri]] [[albus|albi]] [[species|speciem]] auratis [[cornu|cornibus]] sese transfiguravit et gregi [[regio]] sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans [[mare]] in [[Creta]]m portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.
Europa rapta, iussu [[pater|patris]] quattuor [[frater|fratres]] eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: [[Cadmus]], qui [[Thebae (Graecia)|Thebas]] condidit; Cilix, qui nomen suum [[Cilicia]]e dedit; Phoenix, a quo Punici et [[Phoenices]] dicti; [[Phineus]], qui rex in [[Thracia]] factus est.
=== Sententia ===
Sententia Unionis Europaeae est ''In varietate concordia''.
Line 494 ⟶ 445:
* Dauses, Manfred A., ed. [[2009]], 24. ed.: ''Handbuch des EU-Wirtschaftsrechts''.Monaci: Beck. ISBN 978-3-406-44100-4
* Hartmann, Jürgen. [[2009]], 2. ed.: ''Das politische System der Europäischen Union. Eine Einführung''. Francofurti ad Moenium: Campus. ISBN 978-3-593-39025-3.
* Hubac, Camille. [[2012]]. ''L'Union européenne: des clès pour comprendre.'' Lutetiae: Argos. ISBN 9782366140002.
* Kaina, Viktoria. [[2009]]. ''Wir in Europa. Kollektive Identität und Demokratie in der Europäischen Union''. Wiesbaden: VS Verlag. ISBN 978-3-531-16361-1.
* Keiler, Stephan, et Christoph Grumböck, edd. [[2006]]. ''EuGH-Judikatur aktuell''. Vindobonae: Linde. ISBN 3-7073-0606-2
* Lambach, Philipp, et Christoph Schieble. [[2007]], 2. ed.: ''EU Concours. Leitfaden zur Europäischen Union''. Berolini: ViaEurope. ISBN 3-939938-00-9
* Lehberger, Carolin, et Luitpold Rampeltshammer, edd. [[2012]]. ''Einfluss der Europäischen Union auf die Gestaltung der Arbeitswelt.''
* Morganti, Adolfo, ed. [[2012]]. ''Europa: il ritorno dei piccoli stati : autonomie, piccole patrie, processi di sussidiarietà.''
* Neyer, Jürgen. [[2012]]. ''The Justification of Europe: A Political Theory of Supranational Integration.'' Oxoniae: Oxford University Press.
* Tausch, Arno. [[2011]]. ''Globalisierung und die Zukunft der Eu-2020-Strategie (Globalization and the Future of the EU-2020 Strategy)''. In interrete apud SSRN: [http://ssrn.com/abstract=1998081 or http://dx.doi.org/10.2139/ssrn.1998081]
* Thiele, Alexander. [[2006]], 5. ed.: ''Grundriss Europarecht''. Altenberge: Niederle Media. ISBN 3-9806932-2-8
* Tömmel, Ingeborg. [[2008]], 3. ed.: ''Das politische System der EU''. Monaci: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-58547-6.
* Weidenfeld, Werner, et Wolfgang Wessels, edd. [[2006]], 9. ed.: ''Europa von A bis Z'' (Schriftenreihe der BPB. Vol. 393).
* Wessels, Wolfgang. [[2008]]. ''Das politische System der Europäischen Union''. Aquis Mattiacis. ISBN 3-8100-4065-7.
* Zimmermann, Hubert, et Andreas Dür, edd. [[2012]]. ''Key Controversies in European Integration.'' Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
== Nexus externi ==
Line 518 ⟶ 469:
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Societas}}
[[Categoria:Unio Europaea|
[[Categoria:Praemium Nobelianum Pacis]]
|