Quantum redactiones paginae "Megapolis et Pomerania Citerior" differant
Content deleted Content added
Tags: Recensio mobilis Recensio e pagina mobili facta |
m bot: {{Terra Foederalis Germaniae}} -> {{Capsa subdivisionis Vicidata}}; mutationes minores |
||
Linea 1:
{{Capsa subdivisionis Vicidata}}
==== <!-- explicit data !--> ====
'''Megapolis-Pomerania Citerior''' <ref>Vide [[Instrumentum Pacis Osnabrugensis]]! Ibi etiam Mecklenburgum.</ref> est res publica foederalis [[Germania]]e.
== Historia ==
Line 43 ⟶ 9:
==== Megapolis ====
[[
Ab anno [[1815]], Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus [[Megalopolis-Suerinum]] et Magnus Ducatus [[Megalopolis-Strelicia]]. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. [[1 Ianuarii]] [[1934]] duae civitates a [[NSDAP|Nazistis]] in unam civitatem [[Megalopolis (civitas)|Megapolin]] unitae sunt.
==== Pomerania ====
Pomerania autem ab anno [[1815]] provincia [[Borussia]]e fuit.
=== Annis 1945 - 1952 ===
Res publica huius nominis primo anno [[1946]] condita est, postquam Germania [[secundum bellum mundanum|secundo bello mundano]] victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] fuerunt, in unam terram unitae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad [[Polonia]]m pertinent. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis [[Albis|Albim]] flumen sita est. Primus praeses ministrorum [[Gulielmus Höcker]] ([[Factio Socialistica Unita Germaniae]] (SED) factus est. Ab anno [[1947]] terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno [[1949]] terra pars [[Res publica Democratica Germanica|Rei publicae Democraticae Germanicae]] (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem pertinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio [[1951]] [[Curtius Bürger]] (SED) praeses ministrorum successit, sed mox mortuus est. Tum [[Bernhardus Quandt]] (SED) successor electus est. [[23 Iulii]] [[1952]] omnes terrae RDG dissolutae sunt et in pagos divisae sunt.
=== Ab anno 1990 ===
[[
Anno [[1989]] cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam unitam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque [[3 Octobris]] [[1990]] Germania unita et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis-Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias [[Suerinum]], non [[Rostochium]] caput terrae fiebat. [[27 Octobris]] 1990 [[Alfredus Gomolka]] ([[CDU]]) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum [[Factio Democratica Liberalis Germaniae|FDP]] terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. [[19 Martii]] [[1992]] [[Bernhardus Seite]] (CDU) ei successit. [[30 Iunii]] [[1993]] civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, [[Saxonia Inferior|Saxoniae Inferiori]] cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno [[1998]] [[Haraldus Ringstorff]] ([[Socialis Democratica Factio Germaniae]]) electionibus vicit et auxilio [[Factio Sinistra|Factionis Sinistrae]] novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni [[2006]] Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. [[6 Octobris]] [[2008]] propter aetatem provectam se recessit. Successor eius [[Ervinus Sellering]] (SPD) factus est. Qui electione diei [[4 Septembris]] [[2011]] iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica tum et cum [[Sinistra]] et cum [[CDU]] de foedere regendi egit<ref>[http://www.faz.net/artikel/S32305/wahlanalyse-mecklenburg-vorpommern-keine-wut-kein-wandel-30497533.html Commentarius in [[Frankfurter Allgemeine Zeitung]] die 5 Septembris 2011 publicata (lingua Theodisca)]</ref>. Die [[4 Septembris]] [[2016]] senatus terrae VII electus est et praesertim successus [[Alternativa pro Germania|Alternativae pro Germania]], quae plures electores habet quam CDU, in diurnis observatus est<ref>[http://www.shz.de/deutschland-welt/nach-wahlerfolg-afd-fraktion-bestimmt-vorstand-in-schwerin-id14781696.html shz.de die 8 Septembris 2016]</ref>. Mense Maio [[2017]] praeses ministrorum Ervinus Sellering enuntiat se valetudinis causa se a magistru recessurum<ref>[http://www.zeit.de/2017/23/erwin-sellering-ministerpraesident-mecklenburg-vorpommern-ruecktritt Die Zeit die 31 Maii 2017]</ref>. Die [[4 Iulii]] successor eius [[Manuela Schwesig]] (SPD) electa est, quae adhuc [[Administer Foederalis Feminarum et Iuventutis|Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis]] erat<ref>[http://www.zeit.de/politik/deutschland/2017-07/mecklenburg-vorpommern-landtag-schwerin-sondersitzung-manuela-schwesig-erwin-sellering Die Zeit die 4 Iulii 2017]</ref>.
== Administratio ==
Line 97 ⟶ 63:
== Notae ==
<references />
== Nexus externi ==
|