Quantum redactiones paginae "Sala (Finnia Occidentalis)" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
de societate Nokia |
||
(3 intermediate revisions by 3 users not shown) | |||
Linea 2:
{{L?}}
<!-- Incipit data !-->
{{
[[Fasciculus:Salo-Finland.jpg|thumb|Aedificium antiquum Salae]]
'''Sala'''<ref>http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe#Cities_and_towns_in_Finland</ref> seu '''Sala Uscelensis'''<ref>[https://fi.wikipedia.org/wiki/Luettelo_Suomen_alueiden_latinankielisist%C3%A4_nimist%C3%A4 Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam].</ref> ([[Finnice]]: ''[[:fi:Salo|Salo]]''; [[IPA]]: [ˈsɑlo], Suecice: ''Salo'') est oppidum et municipium [[Finnia]]e.
Sita est in provincia [[Finnia Occidentalis|Finniae Occidentalis]], quae pars est [[Finnia Propria|Finniae Propriae]] regionis. Municipium 24 794 incolas (anno [[2003]]) et 143.82 [[chiliometrum quadratum|km²]] subsumit, quorum 0.43 km² sunt aquatica. Densitas populationis est 173.2 incolae per chiliometrum quadratum. Urbes et oppida vicina sunt [[Forsia Finnorum]], [[Kimito]], [[Loio]], [[Oppidum Sancti Martini]], [[Pemar]], [[Raseburgum]], [[Sagu]], [[Somero]].
Line 52 ⟶ 12:
== Historia ==
Sala inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis erat et paullatim se extendit et incolarum numero crevit, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Praecipuam famam Salae attulerunt fabricae [[telephonum gestabile|telephonulorum gestabilium]] societatis, cui nomen est [[Nokia (societas)|Nokia]]. Sunt qui eam existiment esse sedem priscam et patriam telephonulorum Nokiensium.
== Nomen ==
Nomen huius oppidi a voce Finnica ''salo'' provenit, cuius sensum et historiam Latine exposuit [[Ericus Palmén]] Finnicus apud [http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/viewtopic.php?t=186 Colloquia Latina Nuntiorum Latinorum YLE]{{Nexus deficitur|date=October 2022 |bot=InternetArchiveBot |fix-attempted=yes }}:
:Petis, ut aliquis e nobis Finnis tibi enodet, quid valeat vocabulum Finnicum SALO. Equidem si id uno vocabulo coner Latine reddere, substantivum Latinum ’saltus’ (m.4) pro optimo suadeam. Revera in recentissimo Lexico Finnico-Latino-Finnico, a R.Pitkäranta exarato (WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1) unum e vocabulis, quibus ’saltus’ Finnice redditur, est SALO. Quo magis perspicua fiat significatio dicti vocabuli Finnici, addo definitionem paulo longiorem, e Lexico Fundamentali Linguae Finnicae desumptam, quam conor in Latinum convertere: SALO est ”ampla regio silvestris (inhabitata), desertum, solitudo” (cf. Vulg.Matth.3:3 ”vox clamantis in deserto”, Caesar, Gall.4,18,4 ”Sugambri...finibus suis excesserant...seque in solitudinem ac silvas abdiderant”). Antiquitus vocabulo SALO etiam insula silvestris designabatur, sed haec significatio iam pridem ex usu decidit.
:Quare oppidum in Finnia meridionali situm hoc substantivo appellatum sit, exacte dicere nescio. In encyclopediis inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis fuisse et paullatim se extendisse traditur necnon incolarum numero crevisse, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Hodie varia activitate industriali utitur, et circiter viginti quinque milia hominum ibi habitant.
Line 82 ⟶ 42:
== Nexus Externi ==
* [https://web.archive.org/web/20080511073227/http://www.salo.fi/netcomm/default.asp Situs sollemnis]
* [http://archive.spaceimaging.com/ikonos/2/kpms/2002/05//browse.142246.crss_sat.3.0.jpg Imago satellite facta mense Maio 2002]
|