Somalia Italica est nomen coloniae ab Italis in Somalia conditae, cuius caput Mogadiscio fuit.

Lacinia viridis pristinam coloniam Italicam indicans.

Italia, postquam secundo bello mundano profligata est, coloniam amisit, quae iam ab anno 1941 a Britannis capta erat, sed ab anno 1950 usque ad annum 1960 Nationes Unitae Italiae administrationis mandantum Somaliae tribuit.

Anno 1960 Somalia Italica cum Somalia Britannica in novam civitatem liberam Somalicam coniuncta est.

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!