Sudacum
(Redirectum de Soldaia)
Sudacum[1] (Russice et Ucrainice Судак, tr. Sudak; Tatarice Taurice Судакъ, Sudaq; saeculis mediaevalibus a Graecis Σουγδαία, ab Italis autem Soldaia vocabatur) urbs est ad Pontum Euxinum, in parte meridie-orientali paeninsulae Crimaeae, de facto ad rem publicam Crimaeam Foederationis Russicae pertinens (secundum divisionem administrativam Ucrainae tamen officiale ut pars eius rei publicae autonomae Crimaeae aestimatur). Fortasse anno 212 conditum, plus quam 15 milia incolarum nunc habet. Sedes productionis vini atque locus curationis est. Monumentum historicum architecturae clarissimum Sudaci est 'arx Genuensis,' inter annis 1371 et 1469 ut fortalitium Soldaiae, coloniae Genuae, constructa (nunc autem partim ruinata).
Nota
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 44°51′5″N 34°58′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sudacum spectant. |