Solaris (fabula)
Solaris inscriptio libri est quem Stanislaus Lem Polonicus scripsit. Liber agit de rebus futuris atque phantasticis. "Solaris" nomen planetae est quo statio spatialis eiusdem nominis locata est.
Duae pelliculae factae sunt secundum hoc librum, unam fecit Andreas Tarkovskij anno 1972, alteram Stephanus Soderbergh anno 2002.
De argumento
recensereIn tempore quodam futuro exploratores planetam, quem Solarem nominant, inveniunt in systemate duorum solum quorum est unus caeruleus, alter ruber. Homines docti primum mirantur quia his in plurium stellarum systematis planetae stabilem cursum habere non possunt. Denique inveniunt planetam paene omnem oceano circumdatum esse qui oceanus animal vivens esse videtur et quadam vi supernaturali cursum planetae stabilire potest.
Sed etiam alias facultates miras oceanus Solaris habet. Creat imagines fictas permaximas quae in superficie maris apparent et aliquo tempore post esse desinunt. Quae monstra homines eruditi vocant verbi gratia mimoides, symmetriades, asymmetriades vel pernices. Quamquam multos annos planetam exploraverunt eruditi nullo modo nec rationem nec sensum illarum formarum et fragilium et brevium inveniebant.
CAVE: Singularia et occulta argumenti palam sequuntur
In planeta est statio planetaris Solaris nomine permanens. Doctor Christopherus "Kris" Kelvin postquam navi "Prometheo" ad planetam navigavit navem interstellarem relinquens in planetam appellit ubi collegas Doctores Snaut et Sartorium reperit. Doctor Gibarian autem paulo ante eius adventum voluntaria morte e vita cessit. Et collegae qui adhuc vivunt miro modo agunt.
Paulatim Chris invenit quid actum sit. Oceanus Solaris mentes horum hominum legere potest et simulacra illorum hominum arte facit de quibus hi in primis sive in conscientia sive sub conscientia cogitant. Ita subito animal apparet uxori Christopheri, quae paucis mensibus ante voluntarie e vita cessit, simillimum. Eiusmodi simulacra scrutatores vel investigatores "hospites" vocant et paene delirant quia hospitium causa permaxime irritantur. Etiamsi succederit quod perdifficile est hospes occidere paulo post alium simulacrum revertit.
Christopheri uxoris simulacrum paulatim evolvit et propriam animam ita format ut quodam modo nova persona originali uxori dissimilis fit. Ut animal arte factum sit, tamen Christopherus eam amare coepit, sed possuntne planetam Solarem relinquere et in terram revertere?
Ita in fabula sua Stanislaus Lem problemata tractat quae ad naturam cosmi et humanitatis et philosophiae pertinent.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Solarem spectant. |