Sodalitas linguae mundanae Norimbergensis
Sodalitas linguae mundanae Norimbergensis (Theodisce: Nürnberger Weltspracheverein, Esperantice: Nurenburga Mondlingva Klubo) societas quaedam linguistica fuit die 26 Februarii 1885 Norimbergae condita cui in initio epitheton Volapüka klubo fuerat.
Historia
recensereSodalitatis praeses primus fuit Leopoldus Einstein, antequam die 22 Februarii 1888 Christianus Schmidt dux fieret ob eius infirmitatem. Ambobus instigantibus sodales die 18 Decembris 1888 consilium ceperunt idiomatis Volpük linquendi Esperantica complexuri. Die 25 Martii 1890 epitheton novum Esperanto-klubo adoptatum est. Incertum est num vere omnes asseclae linguam Esperanticam didicerint necne.
Ludovicus Zamenhof rettulit haec omnia facta esse ea condicione ut lingua Esperantica paulum reformaretur. Proh dolor de singulis propositis ad Esperantic meliori reddendo nihil notum est.
Cum autem reformatio linguistica facta non esset, Norimbergenses anno 1894 motioni Esperanticae valedixerunt. Schmidt operam dabat in idiomate Volapük reformando, unde evenit Idioma neutrale (Idiom Neutral). Die 9 Martii 1901 sodalitas tertium sibi epitheton dedit, "Klub de amiki de lingu universala". Quando anno 1907 lingua Ido nata est sodalitas duce Schmidt eam linguam assecuta est.
Inter esperantistas laudatur sodalitatem citatam Norimbergensem primam societatem Esperanticam totius orbis terrarum fuisse. Saepe mentio non fit membra motionem Esperanticam post sex annos solum deseruisse. Norimberga insuper nota facta est, quod hic periodicum primum Esperanticum praetitulatum La Esperantisto edita sit, quod praesertim in Russia legebatur.
Vide etiam
recensere- Gulielmus Henricus Trompeter
- Franciscus Kasper, linguae Ido fautor Norimbergae vivens
Bibliographia
recensere- Marcus Sikosek: "Dokumente zum Weltspracheverein Nürnberg", apud: Esperantologio 3 (2005), pp. 45-54