Sodalitas Esperantica Hispalensis
Sodalitas Esperantica Hispalensis (Esperantice: Sevila Esperanto-Asocio, Hispanice: Asociación Sevillana de Esperanto) res ad Esperanticum pertinentes diligenter curat Hispale in Hispania.
Historia
recensereQuamvis iam anno 1911 eiusdem nominis unio exstitisset[1], annis 1970 exeuntibus Thomas Leo Caspe Cereijo asseclas Zamenhofianos rursus ad unitatem convocavit. Disseminationem notionum facilius sic effici posse censuit. Praeses olim illustris fuerat Hieronymus Córdoba Roldán, presbyter et scriptor.
Tunc sodalitas citata una cum SEJO, unio iuvenum esperantistarum patrioticorum (Sevilja Esperantista Junulara Organizo), in tota Hispania in Esperanticis promovendis libenter se praebuit. Insuper periodica ediderunt, cursus linguae ediscendae dederunt, praeconia in foris fecerunt. Confamuli cenacula et conventicula multa instituerunt atque disposuerunt. Grex alter adulescentibus dedicatus multis tironibus de Esperantico adhibendo persuadere potuit, quando novi in eius castris praesidiisque versabantur. Ibi moderatores feliciter laborem otio et otio laborem variabant.
Annis 1990 autem esperantistae zelum perdidisse videntur. Itaque anno 2004 ad congressum Andalusianum (Andaluza Kongreso de Esperanto) digne celebrandum fundatio nova fieri debuit.
Officia novissima
recensereNunc centrum culturale Casa de las Sirenas conventibus et cursibus faciendis patet et anno 2023 Congressus Esperanticus Hispanicus LXXXI auxiliantibus Hispalensibus fieri poterit.[2] Cuius argumentum erit Komprenemo inter la popoloj, i.e. indagatio de populis qui alias gentes noscere diligunt et quemadmodum id quam optime perpetretur.