Societas Parvorum Prelorum fuit societas quae publicationibus parvorum prelorum in Magna Britannia et Hibernia favit. Quae condita est in congressu in museo Fabrica Arlingtoniensi[1] Biburgi in vico amoeno Glocestriae die 23 Iulii 1966 habito. Cui congressui, a Roberto Cobbing Fori Scriptorum et Stuarto Montgomery Preli Fulcri convocato, legati variorum parvorum prelorum adfuerunt.[2]

Fabrica Arlingtoniensis Biburgi in vico anno 2009.

Multos annos societas Poetry and Little Press Information, ordinarias nuntiorum litteras, edebat, quae indices editionum a sociis societatis commendabant, nuntiosque de impressoribus, suppeditatoribus, et librariis qui animos tenere potuerint divulgabant.

Societas etiam ordinarias librorum nundinas agere solebat, ubi socii eorum libros venumdare poterant atque annuum publicationum catalogum edebat qui bibliothecis institutionibusque academicis propalam praesto erat. Ante autem annum 2000, societas a novis rationibus et technologiis publicandi auctis provocabatur, et ultimus catalogus notus anno 1997 apparuit.

  1. Arlington Mill, nunc domus privata.
  2. "Association of Little Presses," Oxford Reference (situs interretialis).

Bibliographia

recensere
  • Miller, David, et Richard Price. 2006. British Poetry Magazines 1914–2000: A History and Bibliography of "Little Magazines." Bibliotheca Britanniarum Regni et Oak Knoll Press Civitatum Foederatarum.